<Responsio ad argumenta>
<Ad 2-2> Et quod arguitur in oppositum,
qualitas accidit nomini, ergo etc.
< Opiniones aliquorum >
<i> Ad hoc dicunt quidam, quod qualitas
potest dupliciter accipi, ut solvatur controversia
que videtur esse inter Donatum,
qui dicit eam esse accidens nominis, et
Priscianum <qui> dicit eam esse de modo
significandi essentiali generali nominis.
Uno modo, dicunt ipsi, accipitur qualitas
secundum quod qualitas communis et
propria dicunt aptitudinem ad multa vel
ad unum, sic qualitas est de modo significandi
essentiali generali nominis. Alio
modo accipitur qualitas in nomine prout
qualitas propria et communis dicunt actualitatem
ad unum vel ad multa (γ). Hoc
modo volunt quod sit accidentalis nomini.
Et per hoc possent solvi argumenta,
si valeret ista distinctio.
<Contra> Sed non valet pro aliquo membro,
quia impossibile est quod nomini
conveniat actualitas ad plura pro accidente.
Probatio. Quicquid habet dictio ab
impositione, sive essentialiter, semper illud
representat ubicumque sit. Si ergo
nomini communi imposita esset pro accidente
actualitas essendi in pluribus, secundum
quod dicunt, iam ubicumque esset
nomen commune, semper representaret
actualitatem plurium suppositorum,
quod esset inconveniens. Sol enim et luna ,
hi sunt termini communes, non tamen
exprimunt actu plura supposita. Similiter
hoc modo homo currit , de vi sermonis,
|
|