Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 31


proponuntur. Sicque veremur ne, propter huiusmodi que deferuntur
gravamina, vester ad eandem curiam procuretur adventus, ut ibidem
finire faciant in angustiis cordis et laboribus corporis dies vestros. Cum
igitur, per Dei gratiam, satis unde honorifice et splendide vivere poteritis,
de proprio habeatis, paternitati vestre consulimus bona fide, quatenus
super predictis, quod melius honori vestro expedire videritis, salubre
remedium apponatis. Scitis enim quod non est censendus incolumis neque
sanus, cui latera sunt debilia seu infirma. Et quia etiam intelleximus quod
predicti cornupete nos in nostris negotiis, que habemus in partibus ipsis,
infestare nituntur, sciant ipsi quod, nisi a talibus resipiscant, cornua eis,
per que improvide feriunt, procurabimus amoveri.


... episcopis Hugo cardinalis, per Stephanum.
Rem honestam et victoriosam apud Dominum agere credimus et tunc
opus impendere pietatis, cum illis personis favoris nostri dexteram aperimus,
que hospitalitatis cultrices existunt et, ut egentibus erogent, ab
habundantibus suffragia mendicata conquirunt, ut pietatis opus exerceant,
pie petunt et caritative postulant, ut caritatis opera postulantibus largiantur.
Cum igitur … fratres, fidelium compassivis suffragiis, quibus hec
opera comendatione profecto dignissima, quorum exercitio se dedere, continuare
valeant et huiusmodi relevare pressuras, quamplurimum indigere
noscantur, caritatem vestram etc.

Torna all'inizio