Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 36


Et nisi ego censura canonica obstitissem, iampridem aut regi
episcopium reddidisset, aut clam ad monasterium confugisset.
Et quidem dum uirili robore atque iuuenta uiguit, scientia diuinarum
atque mundanarum rerum preditus ad pastorale officium
satis utilis persona extitit. Sed iam senili aetate prolixaque egritudine
confectus debito officio curam impendere ulterius non ualet.
Nec existimet sancta colendaque beatitudo uestra quod aut
quibuslibet iniuriis lacessitus aut regalibus angariis ultra uires
pregrauatus hoc facere uelit. Deum omnipotentem dulcissimamque
uestram gratiam testor quod nec in uerbis eius, dum familiari
colloquio consilium animae suae a me quereret suasque michi
neglegentias confitendo aperiret, deprehendere id ualui nec a
quoquam hominum tale aliquid de eo unquam audiui. Sed sicut
puto et reuera est, exactis in hac uita compluribus annis iam
tandem proximus morti, priusquam moriatur a uinculis ac mole
tanti oneris desiderat absolui ac liberari, et in extremo saltem
uitae suae psalmis, ymnis, orationibus, lectionibus occupari.
Propterea apostolicae sedis celsitudinem consulendum putaui,
quatinus ab ea instructi certissime teneamus quid in tam excellenti
tamque necessaria re concedere uel facere debeamus. Nec id
differri oportet; quia ualde timendum est, nisi sollercia uestra
prouideat, ne eius corporalis incommoditas multis animabus causa
perditionis existat. De hac re ista sufficiant.
Licifeldensis uero episcopus qui apud legatos uestros de
incontinentia carnis, cui uxor publice habita filiique procreati
testimonium perhibebant, aliisque criminibus accusatus ad
sinodum tamen eorum uenire noluit; unde et predicti legati
uestri eum excommunicauerunt, regique substituendi successorem
ut dicitur licentiam concesserunt. In Paschali solennitate ad
curiam uenit, de illatis culpis causam inire noluit, regi in conuentu
episcoporum atque laicorum episcopatum reddidit, se amplius
non habiturum nec successori calumniam aut damnum illaturum
iureiurando spontanea uoluntate firmauit; dehinc ad monasterium
in quo ab infantia nutritus monachus fuerat repedauit. Ego

Torna all'inizio