Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 116


et peracutis: polytrichi, capilli Veneris <id est> adianthos, epaticae, ceterach <id est> linguae cervinae, ordei mundati bene, semina melonis, citrulli, cucurbitae, haec omnia ad libitum, quassentur et coquantur ad lentum ignem, colentur, et colatura cum zuccaro vel pennidiis potui propinatur. Item alia, quae valet in acutis contra calefactionem epatis et purgat materiam per urinam: semina melonis, citrulli, cucumeris et cucurbitae terimus et aquam fervidam superinfundimus et manibus oblactamus, donec fiat quasi lac, et colaturam propinamus mane ieiuno[103ra]. Quidam etiam bulliunt semina ista trita et propinant, sed in bulliendo virtutis adminuunt. Item utimur aqua decoctionis prunorum per se vel cum vino granatorum. Item pro potu aquam rosatam vel violatam propinamus vel humiditatem, quae in concavitate cucuminarum reperitur. Et nota, quod, si praedicta coquantur in aqua fontiva, pluviali, grandinea vel nivali, non obstante quod solet dici de constipatione, perfectius operantur.
<LIBER SECUNDUS >
Capitulum I. partis secundae de errore antiquorum in solutivis.
Capitulum II. de solutivo appropriato unicuique humori naturali vel innaturali vel cum febre vel sine febre et omni generi passionis, cui competit solutivum.
Capitulum III. de dulcorationibus eorum et eis, quae miscentur solutivis,ut facilius sumantur.
Capitulum IV. de cautela <eius>, qui purgatur, cum est in purgatione,scilicet in toto die primo.
Capitulum V. de subtili praeparatione eorum et repressione, ut sint sine periculo omnino.
Capitulum VI. de regulis maxime opportunis in solutione ventris.
Capitulum VII. de his, quae retardant operationes solutivi et vomitus.
Capitulum VIII. de accidentibus et symptomatibus supervenientibus utrique, cum sunt in operatione sua, sicut syncopis, sitis, debilitas, vomitus et quod non potest assellare et similia.
Capitulum IX. de eorum curationibus.
Capitulum X, de cura praeservativa, ne accidant.
Capitulum XI. de transmutatione cuiuslibet solutivi in sirupum vel in aliud, et ut a quolibet facile sumi possit. [103rb]

Torna all'inizio