ARTICULUS 2
Utrum Deus diligat omnem creaturam
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus non diligat omnem creaturam. Quidquid enim Deus diligit,
ex caritate diligit. Sed creaturae irrationales non diliguntur ex caritate,
ut supra, dist. 21, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo eas Deus non diligit.
2. Praeterea, sicut dicit Philosophus in 8 Ethic., creaturae inanimatae non
diliguntur nisi amore concupiscentiae, sicut patet de vino. Sed Deus non diligit
amore concupiscentiae, quia ipse bonorum nostrorum non eget. Ergo creaturas
inanimatas nullo modo diligit.
3. Praeterea, dilectio est causa electionis. Sed Deus non omnes etiam homines
eligit. Ergo non omnes diligit.
4. Praeterea, quicumque diligit aliquid, vult ei bonum. Sed Deus non vult reprobis
bonum, quod est perfectum bonum, scilicet vitam aeternam: quia si vellet,
haberent. Ergo Deus non diligit omnem creaturam.
5. Praeterea, non potest esse eiusdem ad idem amor et odium. Sed Deus aliquam
creaturam odit; Malach. 1, 5: «Esau odio habui». Ergo non omnem creaturam
diligit.
SED CONTRA, Sap. 2, 25: «Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae
fecisti».
Praeterea, Dionysius dicit quod etiam amor divinus movet superiora in providentiam
inferiorum. Sed Deus habet providentiam de omnibus. Ergo ipse omnia diligit.
Praeterea, Genes. 1, 31, dicitur: «Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde
bona»; et Augustinus dicit, quod per hoc significatur
quod omnia approbavit sed nihil approbatur nisi quod amatur. Ergo Deus
omnia amat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod amicitia, sicut dictum est sup. dist. 27, quaest. 2, art. 1,
addit aliquid supra amorem, quia ad rationem amoris sufficit quod homo velit
bonum quodcumque alicui; ad rationem autem amicitiae oportet quod aliquis velit
ei bonum quod vult sibi, ut scilicet velit conversari cum ipso, et convivere in illis
quae maxime amat. Sic ergo Deus, communiter loquendo de dilectione, diligit
omnia, inquantum vult eis bonum aliquod, scilicet bonum naturale ipsorum; sed
bonum quod ipse sibi vult, scilicet visionem sui, et fruitionem qua ipse beatus est,
vult quidem omni creaturae rationali voluntate antecedente, sed voluntate consequente
solum electis, quae est voluntas simpliciter; et ideo solos electos diligit
amore amicitiae, alia autem diligit amore communiter dicto, inquantum sunt bona.
|
|