die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi
Pater , hoc proculdubio intellegendum est, quod discipulis hoc tantummodo
nesciat, qui sibi nil prorsus ignorat. Cum enim Iesus, verbum videlicet
Patris, tempora cuncta condiderit, omnia siquidem per ipsum facta
sunt, qua consequentia, qui totum novit, diem iudicii, partem videlicet
temporis, ignorabit? Sed super eodem salvatore scribit apostolus: In quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi . Cur autem absconditi,
nisi quia non palam omnibus manifesti? Nam de eodem iudicii die
post resurrectionem rursus a discipulis inquisitus ait: Non est vestrum
nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate . Ac si dicat:
Non vos hoc expedit nosse, quatinus dubietatis ista suspensio in operibus
pietatis vos magis ac magis semper exerceat, et ab omni, si qua possit
obrepere, vanitate compescat. Scit ergo sibi, quod nescit apostolis.
Quod in hoc proculdubio probat, cum Patrem, cum quo videlicet unum
est, hoc nosse denuntiat: Ego enim , ait, et Pater unum sumus .
Sic enim iuxta verbi sonum asserit se quasi nescire, quod Pater, sicut
aliquando significatur quodammodo non habere, quod Pater. Unde est et
quod dicit apostolus: Cum tradiderit regnum Deo et Patri , tanquam
regnum, donec ipse tenuerat, Pater non habebat, et cum Patri tradiderit,
ipse non teneat. Cum tradere regnum Deo Patri nichil aliud sit iuxta
sobrium intellectum, nisi perducere credentes ad contemplandam speciem
Dei Patris. Tunc quippe Deo Patri regnum a Filio traditur, cum per mediatorem
Dei et hominum in contemplationem divinitatis aeternae fidelium
multitudo transfertur, id est, ut iam necessaria non sit dispensatio similitudinum
per angelos et principatus et potestates et virtutes, ex quarum
persona non inconvenienter intellegitur dici in Cantico Canticorum ad
sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti,
quoad usque rex in recubitu suo est , id est, quoad usque Christus in
|
|