: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2443


erat, sic dum Clara signis et miraculis rutilaret, Agnes post ipsam de
luce finibili mature vigilavit ad Deum. Praestante Domino nostro
Iesu Christo qui cum Patre et Filio sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
Secundum opusculum.
De miraculis sanctae Clarae postquam de mundo transivit.
49 Illa sunt Sanctorum signa mirifica, illa miraculorum testimonia
veneranda, quae in morum sanctitate et operum perfectione consistunt.
Iohannes quidem signum fecit nullum , non tamen erunt
Iohanne, qui signa faciunt, sanctiores. Ideoque sufficeret sanctae
virgini Clarae ad testimonium sanctitatis perfectissimae suae vitae
praeconium, nisi interdum aliud exposceret partim tepor, partim devotio
populorum. Clara itaque dum viveret, meritis, et iam in abyssum
absorpta perpetuae claritatis, nihilominus adhuc miraculorum
luce per mundi cardines mirifice declaratur. Cogit sincera atque iurata
veritas multa conscribere: cogit multitudo quam plurima transire.
De daemoniacis liberatis.
50 Puer quidam nomine Iacobinus de Perusio, non tam infirmus,
quam daemonio pessimo videbatur obsessus. Nunc enim in
ignem sese desperate projiciens, nunc in terra collidens, nunc usque
ad dentium fractionem, lapides mordens, laniabat miserrime caput
suum et corpus sanguine cruentabat. Ore distorto linguam foris
projiciens, membrorum machinam tam facile glomerabat, ut saepe
crus suum poneret super collum. Singulis diebus per duas vices
puerum ipsum praedicta vexabat insania: nec illi duae personae obsistere
poterant, quin propria exueret vestimenta. Peritorum medicorum
juvamen requiritur, sed nullus qui sciat consulere invenitur.
Pater eius nomine Guidolotus, postquam infortunii tanti remedium
nullum apud homines invenit, ad sanctae Clarae merita se convertit:

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio