13. De exaltatione Domitiani imperatoris, noni ab Augusto, qui regn. ann. 15.
Anno ab Urbe condita 825, anno autem ab incarnatione Domini 83, Domitianus, nonus ab Augusto, Tyto
fratri suo succedit. Iste suos tam occisione quam exiliis inique tractavit. Romanum exercitum aput Iermano et Dacos
incaute perdidit. Iste in tantam vesaniam devenit, quod deum et dominum se iusserit appellari. Ad similitudinem
Neronis in christianos movit persecutionem. Ipse Iohannem euguangelistam, ultimum tunc apostolorum, in Patmos
insula exilio relegavit. Ubi etiam scripsit Apocalipsim. Domitianus in palatio suo occisus anno 15. imperii sui, dedecorose
legitur fuisse sepultus. Cui Nerva succedit, decimus ab Augusto.
Item de eodem Domitiano versifice.
Titi germanus nunc regnat Domitianus,
Perfidus, insanus, sanctis crudelis, amarus,
Perdat ut ecclesias, mittit ubique manus.
Davitica de stirpe viros postquam superavit,
Amodo ne reges fierent, omnino necavit:
Sic genus illorum prorsus honore cadit.
Sevus in imperio, tu, Domitiane tiranne,
Mittis in exilium, populo plangente, Iohannem;
Tu male discedis, clarior ille redit.
Rex annos sex atque decem vixisse notatur.
Tunc et Anacletus Rome sedisse putatur,
Grecus ab Athenis, clarus in Urbe fuit.
Vixit Anacletus annis Rome duodenis,
Atque dies septem, cum mensibus ordine denis,
Post et Alexander nomine papa venit.
14. De Nerva imperatore, decimo ab Augusto, qui regn. ann. 1.
Domitianus obit, set Nerva fit actor honoris,
Qui cito lege fori damnavit gesta prioris,
Nec patitur regis gesta maligna coli.
P. 160 v. 23 post venit addit A:]
Apud Francos edificatur Traiectum super Renum contra Frixones.
Nunc gentem Frixonum Romana potentia querit,
A quibus et fisci mandat vectigal haberi;
Denegat hoc Frixonum terra rebellis ei.
Urbem Traiectum statuit tunc Roma parari,
Ut possent Frisones belli statione domari,
Qua maris occeani litora Renus adit.
In mare proiecto Reno dum carmina necto,
Urbi Traiecto nichilominus organa flecto,
Cuius et occeano litora iuncta cano.
Navigio plena tenet urbs ea litora Reni,
Planicie leni campi iunguntur ameni,
Qua maris occeani multa carina vehit.
Distat ab occeano trinis urbs illa dietis,
Que sine vinetis agris nitet undique letis,
Turget et innumeris piscibus ipsa rethis.
Piscis et allecis ibi fit quasi copia fecis,
Quorum massa necis rumpit moderamina retis:
Retibus impletis, suscipe, si qua petis.
Transitus ille maris datur Anglis rite parari,
Anglica Lindonia breviter solet inde vagari,
Navis iter peragit nocte dieque pari.
Omne solum patrie quod Renus ab equore cingit,
Presulis et cleri Traiecti copia stringit,
Et maiora satis presul honore capit.
Quicquid ab Anglorum regno vehit unda bonorum
Et fera gens Frisonum manibus deservit eorum,
Servit et Alsatia, Mosa, Musella, Magus.
|
|