Firmato hoc igitur sancte sub federe legis
coniugio, celi tandem sub numine magnus
nascitur Alfonsus, qui vultu, nomine, gestu
inclita magnanimi promictit pectora genti
principis Alfonsi, vitam requiemque, salutem,
totus avo similis, siculos sperare colonos
perficit atque animos letis incumbere rebus.
Prosequitur partu post Elianora secundo,
fronte gerens habitum, possit quem quisque vereri
et colere intentus magnoque extollere cultu
in celum, numen tanquam, fertque omnia secum
signa pudicicie venerabile sidus et omnem
splendorem, reddique sue reverentia forme
|
95
100
105
|