Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 388


Qui hec audis de maiorum veniens progenię,
Fugientibus occurre, dum est locus venię,
Consule quocumque modo potestati regię.

Imitaris Ciceronem, sequeris Salustium,
In katalogo virorum es scriptus illustrium,
Frange nostrę captionis perplexum gurgustium.

Si te trahit ad ruinam angelus invidię,
Et in te si prevalebunt hostiles insidię,
Timeo, ne moriaris in sinu perfidię.

Sta constanter, homo dei, verax cultor fidei,
Esto fortis et robustus ad exemplar Tydei;
Fient hostes te iubente confestim lapidei.

Non ignoras, quod est factum Gorgonis de capite;
Dum contendere cum Iove voluissent Lapithe,
Palladis ope sunt facti duriores lapide.

Recondantur, pater sanctę, in cordis sacrario,
Quę procedunt ex amici humilis armario;
Per hec enim fies primus in regis solario.

Torna all'inizio