§ 11. Serum. - Incidit atque lavat, penetrat, mundat quoque serum.
§ 12. Caseus. - Caseus est frigidus, stipans, grossus, quoque durus;
Caseus ille bonus quem dat avara manus.
Caseus et panis, bonus est cibus hic bene sanis;
Si non sunt sani, non iungito casea pani.
Caseus est nequam quia concoquit omnia sequam.
Ignari Medici me dicunt esse nocivum;
Sed tamen ignorant cur nocumenta feram;
Expertis reor esse ratum, nam commoditati
Languenti stomacho caseus addit opem.
Caseus ante cibum confert; si defluat alvus;
Si post sumatur, terminat ille dapes:
Qui physicam non ignorant haec testificantur.
Ad fundum stomachi dum sumpta cibaria condit
Vim digestivam non minus ille iuvat.
Si stomachus languet, vel si minus appetit, iste
Fit gratus stomacho, conciliansque cibum.
Si sit crustosus, per lucem non oculatus
Eiusdem sic onus dicitur esse bonus
Non argus largus, non Matusalem Madalena
Non Petrus, Lazarus caseus iste bonus.
§ 13. De leguminibus. - Pisum laudandum decrevimus ac reprobandum:
Est inflativum cum pellibus atque nocivum,
Pellibus allatis sunt bona pisa satis.
Manducare fabam caveas, parit ille podagram.
Ius olerum, cicerumque bonum, substantia prava
Art. 9. De herbis eduliis. § 1. Olera veris. - Omne virens vere tibi dicitur esse salubre;
Maxime betonica, lactuca, spinachia, radix,
Lupulus et caules petrosillo iunge lapasses.
§ 2. Olera aestatis - Blitus cum bleta, violaria crivolacanna,
|
380
385
390
395
400
405
|