Palatualis flamen ad sacrificandum ei deae constitutus erat,
in cuius tutela esse Palatium putabant.
Puer, qui obscene ab aliquo amabatur, eius, a quo amatus
esset, pullus dicebatur. Unde Q. Fabius, cui Eburno cognomen
erat propter candorem, quod eius natis fulmine icta
esset, pullus Iovis appellatus est.
Publica sacra, quae pro populo fiebant; privata, quae pro
singulis hominibus familiisque, appellabant.
Prodit non solum in apertum exit significat, sed etiam
porro it.
Portenta rerum fieri dicuntur, cum solida corpora raro se
ostendunt, ut cometae, turbines, barathra, sereno caelo facta
tonitrua.
Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse
erat aliquid decidere, quod tripudium faceret, id est
terripavium. Pavire enim ferire est. Bonum enim augurium
esse putabant, si pulli, per quos auspicabantur, comedissent,
presertim si eis edentibus aliquid ab ore decidisset.
Sin autem omnino non edissent, arbitrabantur periculum
|
|