: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 761


persequendo percutere. Quod scelus dum episcopo civitatis manifeste
innotuisset, monachos, qui Domini famulum Symeonem percusserant,
comprehendi et in obscurum carcerem retrudi iussit. Sed verus Christi discipulus
illius magistri vestigia sequens, qui a Iudaeis comprehendi, flagellari,
conspui, lancea perforari, postremo crucifigi pro mundi salute non horruit,
quaecumque flagella iniqui fratres sibi intulerunt, patienter sustinuit.
Ecce nunc pietate quanta redundat Dei cultor Symeon: intempestae
noctis silentio surgens, inclusos monachos tacite adiit, claustra fusis
ad Deum precibus aperuit, ac confidenter exire admonens et impunitos
abire permittens, liberos foras exclusit. Egressi quidem ad pedes viri
Dei velociter currunt, ubi reatum suum diutius flentes, se deliquisse nequiter
errasse accusantes, peccata, quae in sancto Dei commiserant, lacrymis
puniunt. Quos Christi famulus benigno ut semper erat animo arguendo,
obsecrando, increpando monuit Deum et proximum deligere, charitatem
habere, hospitem tamquam Christum suscipere, per omnia et in omnibus
sanctae regulae praeceptis firmiter oboedire. Qua exhortatione salubriter
admoniti, a pristinis vitiis curati ac per eius dulcia verba in melius
reformati, quod quidem usu pravitatis didicerant, postomodum ad honestae
moralitatis usum permutare studuerunt.
Audiens autem supramemoratus episcopus tantam viri Dei humilitatis
constantiam tantamque patientiam, ad se quantotius illum exhiberi
iussit eumque secum quoad viveret, pro suae sanctitatis reverentia obnixis
precibus manere rogavit. Qui omnino renuens, ad destinatum iter, sicut
ei divinitus fuerat imperatum, animum dirigens, se ibi manere non posse
omnino denegans, accepta ab eo benedictione discessit.
CAPITULUM VII
Tum beatus Symeon inde progrediens ad civitatem, quae Pisa nominatur,
recto tramite gressum flectens, diabolum quasi leonem rugientem
obvium habuit. Qui ei dixit: « Quo tendis, monache? ». Cui Sanctus
inquit: « Quo me Christus ducere voluerit ». Quod cum diabolus audisset,

Torna all'inizio