Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 326


Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, persona requirit completionem. In
coniunctione autem aliquorum aliquando ita est quod utrumque incompletum
est, sicut patet in unione materiae et formae, quorum utrumque non habet esse
completum, et in mixtione, quando utrumque mixtorum partim corrumpitur;
unde in talibus haec completio quam requirit persona, neutri debetur, sed composito.
Aliquando autem unum praeexistit in se completum, et aliud additur et
completur per completionem eius, sicut cibus qui adiungitur homini iam completo;
unde completio personalis non debetur cibo, sed homini; et hoc proprie
dicitur assumi quod sic in personalitatem alterius trahitur.
Cum igitur divina natura et humana quae coniunguntur, non se habeant aequaliter
ad perfectionem, sed divina natura completionem habeat personalem in
quo differt a forma, et in ea incorrupta permaneat, in quo differt ab his quae
miscentur; oportet, si debeat fieri coniunctio, quod humana natura trahatur ad
divinam personam virtute divina: alias essent duae personae, et nulla coniunctio.
Et ita concedendum est, quod persona assumit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod persona non recipit additionem distinguentium
ipsam, et complentium in esse personae, secundum quae completa esse
dicitur; sed aliorum quae personalitatem non causant, non est inconveniens ut
additionem recipiat: sicut Socrates recipit additionem scientiae, nutrimenti, et
huiusmodi; et tamen haec non individuant ipsum. Ita etiam natura humana
quae additur divinae personae, non causat personalitatem in ipsa, sed ad personalitatem
eius praeexistentem trahitur.
Ad secundum dicendum, quod triplex incommunicabilitas est de ratione personae:
scilicet partis, secundum quod est completum; et universalis, secundum
quod est subsistens; et assumptibilis secundum quod id quod assumitur transit
in personalitatem alterius et non habet personalitatem propriam. Non est autem
contra rationem personae communicabilitas assumentis.
Ad tertium dicendum, quod persona divina non supponitur humanae naturae
quasi sub ea posita, sicut materia sub forma; sed quasi subsistens in ea,
inquantum habet eam sibi unitam; unde non habet similitudinem materiae.
Ad quartum dicendum, quod subiectum subiicitur accidenti, quod divinae personae
convenire non potest, cum non habeat aliquid potentialitatis; sed non
dicitur supponi humanae naturae, quasi ei subiiciatur, ut dictum est.

Torna all'inizio