Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 92


habeat litteraturam eorum. Sunt vero haec: vapulo exsulo veneo pavesco
expavesco.
De deponentibus. Loquor cuius generis? Deponentis. Quare? Quia
deponit unam significationem et retinet aliam, videlicet sub litteratura
passivi sensum demonstrat activi.
De neutris substantivi<s>. Sum cuius generis? Neutri substantivi.
Quare? Quia in um terminatum nec activum nec passivum, sed substantiam
significat.
De communibus. Osculor cuius generis? Comunis. Quare? Quia sub
una litteratura tantum, videlicet sub passiva, utramque retinet significationem,
hoc est activi et passivi. Sunt autem octo. Quae?
Largior experior veneror moror osculor ortor
criminor amplector tibi sint comunia, lector.
De genere. Quid est genus in verbo? Actionis vel passionis determinatio.
Genus unde dicitur? A generando, eo quod unum generetur
ab altero.
Quot sunt genera. Genera verborum quot sunt? Septem. Quae? Activum,
ut amo; passivum, ut amor; neutrum absolutum, ut sedeo; neutrum
passivum, ut gaudeo; neutropassivum, ut veneo. His etiam additur
neutrum substantivum, ut sum, et ab eo composita, ut adsum obsum
praesum possum et desunl et cetera. Sunt et neutra defectiva in
i terminantia, ut memini. Sunt itern alia neutra, quae in t desinunt,
ut pudet taedet (quando indeclinabilia inveniuntur et impersonalia vocantur).
Ex his autem desinentia in it dativo casui serviunt, ut 'contingit
mihi'; quae vero in et, modo dativum modo accusativum requirunt,
ut 'libet mihi', 'decet me'.
De tempore
Cuius temporis amo? Praesentis. Quare? Quia praesentem rem designat.
Amabam cuius temporis? Praeteriti imperfecti. Quare? Quia
rem inceptam sed nondum perfectam demonstrat. Amavi cuius temporis?
Praeteriti perfecti. Quare? Quia praeteritum perfectum. Amaveram
cuius temporis? Praeteriti plusquamperfecti. Quare? Quia praeteritum

Torna all'inizio