Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 228


SED CONTRA, secundum Augustinum Deus movet spiritualem
creaturam per tempus. Sed per tempus moveri, est per affectiones et
conceptiones intellectus moveri. Ergo videtur quod in Angelis sit successio
intellectuum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod causa quare non possunt plura simul intelligi in
actu, haec est quam Algazel assignat, quia oportet semper intellectum configurari
actu secundum speciem rei intelligibilem, quam apud se habet, rei intellectae
in actu, ut sit assimilatio utriusque quae exigitur ad cognitionem rei. Sicut
autem impossibile est, corpus secundum eamdem partem diversimode figurari
diversis figuris, ita impossibile est unum intellectum diversis simul speciebus ad
diversa intelligenda actu informari; et ideo considerandum est, quod quicumque
intellectus plura intelligit per plures species, oportet quod ea non simul
intelligat, ut patet in intellectu humano secundum statum viae a rebus accipiente.
Intellectus autem divinus quia uno actu omnia cognoscit, ideo simul est actu
omnium. Sed intellectus Angeli cognoscit res dupliciter. Uno modo per species
plures, quae in intellectu eius sunt; et sic oportet quod plura non simul cognoscat,
nisi inquantum reducuntur ad unam speciem, per quam cognoscuntur.
Alio modo cognoscunt res in uno quod est causa earum, et hoc est verbum; et sic
possunt esse simul in actu cognitionis omnium. Haec autem cognitio est quasi
formalis respectu praecedentis, a qua nunquam absolvuntur; et ideo frequenter
invenitur traditum a sanctis et Philosophis quod in intellectu ipsorum non est
successio vel renovatio, quamvis sit vicissitudo inquantum intelligunt res in
propria natura per species concreatas.
AD OBIECTA
Ad primum dicendum, quod intellectus Angelorum dicitur deiformis, eo quod
divino intellectui conformis est: non autem in hoc quod uno actu omnia intelligat,
et ita simul: sed in hoc quod a rebus cognitionem non accipit, sed sine
investigatione rationis et sine adminiculo sensus cognoscit.
Ad secundum dicendum, quod cognitiones volubiles dicuntur in quibus est
etiam revolutio secundum discursum rationis de causatis in causas procedentis;
aut e contrario, ut ex notis in ignota deveniat: non tamen excluditur successio
cognitionum ab Angelis et a sanctis nisi secundum contemplationem Verbi,
prout in perfectam assimilationem divinam perducuntur; et in hoc etiam eorum
felicitas essentialis consistit.

Torna all'inizio