Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 39


nuptias non differret; verum hoc in contrarium cessisse. Nam
pro gratia potius ingratitudinem compensationis vice sibi redibitam,
iamque se longa promissionis expectatione suspensum,
diutius cruciari, suoque fraudari desiderio. Nunc id se rogare, id
plenitudine votorum exposcere, ac per si quid de eo bene meruerat
obtestari, ut qui timorem eius in gaudium commutasset, qui timendum
ac triste belli principium ad letos exitus perduxisset,
eum redeuntem promissi coniugii letitia muneraret.
Has igitur litteras admiratus inspiciens, familiaribus suis eas
ostendit, illis precipue qui adversus Matheum Bonellum eius indignationem
commoverant, dicens palam esse nunc eorum falsitatem
que sibi dicta fuerant; iniquum esse tanti criminis eum
argui, qui filie sue nuptias tanta prece tantisque votis expeteret,
nec se deinceps crediturum, si quis de eo mali quidpiam sibi suggesserit.
Dehinc illi sub omni celeritate rescribit, uti securus veniat
et conceptam deponat sollicitudinem, suo, quam primum venerit,
satisfacturum iri desiderio, eumque nuptias, quas tam affectuose
postulaverat, adepturum. At ille visis eiusmodi litteris, tanquam
ea nuptiarum promissione lenitus, leta fronte Panormum ingreditur,
ibique ab admirato benigne et cum honore susceptus, gratias
ei agit, rogatque ut promissionem suam celeri prosequatur effectu.
Hinc archiepiscopum febribus laborantem secretius adit, eique quod
gestum fuerat totum expediens, ab eodem plurimum admonetur
ut omnibus modis acceleret et dilationis impedimentum omne submoveat,
rem enim tantam non sine periculo iam differri. Interim
ergo Matheus Bonellus perpetrando facinori tempus ydoneum
sollicite perquirebat; sed et huic eius sollicitudini fortuna non defuit,

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio