Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 134


nostrum extorquemus stipem, quam statim luxus sibi vendicat perversorum?
Quid enim tota die mortificamur ad questum, nisi quod bursas officialium
farciamus et sub penurie mole collisi usque laceremur ad intima,
nullis nobis temporibus quietis indultis? Et utinam cederent orreis vestris
fragmenta nostra que colligunt, sed spicas, pro pudor, colligitis post messores.
Credunt namque sacrificium immolare Deo, cum facultates nostras
exhauriunt, et ecclesie Romane debitum cum furantur, libertatibus nostris
detrahunt servitutes et onera superaddunt ac honores nostros in contumeliosa
convertunt, quos antiqua matris nostre benignitas in sui nominis
exaltatione concessit, et quod sceleratius est partialis odii sementa conseminant,
ut civitatem vestram intestini belli severitas ad exterminium
desolationis adducat. Ecce nephas, apud quos nulla perfieri debet acceptio
nostris favent magnatibus ut iugulent populares, quos autumant, proclamationis
saltem obice, suis malignis actibus obstaturos. Etsi rei veritas sic
se habet, dicite, domini, quid excusat vos conscriptos patres, quod non
habetis erga nos compassionis affectum? Cur adeo incalluit cordis vestri
adamantina durities, quod in tam summe necessitatis articulis in relevandis
nostris afflictionibus molliri non novit? Quid pietatis ostia clauditis et
importune pulsantibus aperire negatis? Iam clamor noster ad remota defertur
et apud vos, proch dolor, non auditur, ac miserabilem statum nostrum
oppressorum voces insinuant et preter quam ad vos ubique diffunditur
ululatus intensus. Ceterum cum de vena superioris gratie per sacri pneumatis
fistulas, licet non omnibus horis, exauditionis munus in potestatum
cordibus illabatur, cum et fons Ierosilimitanus tunc exundet, cum movet
angelus, non ab egrotantibus cum sititur, consulto providimus apud vos
iterum preces inculcare clamoribus, tensis ad celum manibus, divinam clementiam
implorantes, quatenus gratiam suam vestris effundat in cordibus,
ut non tam civitatis vestre pressuris, quam toti mundi periculis, benignis
affectibus, consulatis vel occurratis.

Torna all'inizio