Per eundem Leonardum, … amico … amicus prelatus.
Satis letificavit me littera quam misistis, ex cuius tenore percepimus
magnum, quem erga nos geritis, dilectionis affectum, favoris et beneplacitum
quod offertis, quod non renuimus, sed devotissime imploramus, exponentes
nos vobis promptos ad placida et obsequiosos multipliciter ad mandata.
… prelato … amicus, per eundem Leonardum.
Non verba lepida, sed era tinnantia replent misere cupiditatis abyssum,
nec ad pollicita, quorum eventus est dubius, cupidi versatur intentio,
cuius animam dilata distrahunt et affligunt, sed ad oblatum manuale
spontaneum, quod antequam manus excipiat et avida bursa, celer expectantis
eructat cor et corpus. Is enim, quem fervens auri pallidi urit ambitio,
numquam erigit oculos ad crastinantis aspectum, sed ad manus potius
imprimit offerentis effectum. Cum igitur … sit is, quem assequor, habens
discutere causam vestram, qui semper in verbo contrahit de presenti, horrens
ad mortem, sponsalia, de futuro suam promissoriis verbis exuriem
pascere non elegi, ne causam vestram, cui periculum imminet, suspenderet
in promissis.
|
|