michi materia sis uiribus non equa meis. Terrent
quoque atque mentem meam in uehementem
admirationem trahunt, quedam inaudite
dulcedinis, ore melifluo delapsa tuo; que
tuus excelsus ac segregus excogitat animus;
que suauissima, tuo apollinea reboat plectro
lira; queque tuus gratissimus atque multiuagus
exarat calamus. Et enim si elatus fuerit
sermo tuus, nichil sublimius; si domesticus,
nichil dulcius; si submissus, nichil clarius.
Sed quod sepissime alias, nunc recentius, atque
auidius expertus sum. Obtulit nempe se oculis
atque animo meis, uigilatum tibi carmen,
illud egregium, quintum, et ueriorem, ac
tetriorem, referens laberinthum; morale quidem,
et omni iocunditate respersum, ut nichil
e poete manibus excidat, quod non utile honestumque,
cum ipso suo oblectamento sit; et
dum ipsum tuum poematis culmen legentes, ad
risum prouocat, utpote Dedalum nouiter auditum
dudum Rodani quesisse fluenta, tunc quantopere
fugiendum sit, instruit merito quod
|
|