Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 88

Tomus I


magistri Thadaei de Suessa, magnae
Curiae nostrae judicis fidelis nostri, plene procurationis
mandatum excusat: cujus authoritas
pro eo quod fuerat criminale judicium, aut
quod frustra procurator intervenerit, nullatenus
enervatur: cum ipsius citationis tenor
quae nos aut procuratores nostros exegit, manifeste
contrarium dedisset intelligi, videlicet
quod contra nos non criminaliter [sed civiliter
tantum] fuisset agendum, praedictis etiam
omnibus absque nostro praejudicio circumscriptis.
Et dato, quod manifeste fuerimus
contumaces, non est ista legitimae contumaciae
poena quod delatus, aut accusatus et
contumax, privato vel publico judicio, in
nullo de sua caussa discusso, per diffinitivam
debeat sententiam declarari. Sunt
etiam et aliae contumacium poenae civilibus
legibus et canonibus introductae. Denique
posito quod omnia praedicta iuris praesidio
fulciantur, licet irrefragabiliter causse nostrae
deserviant, ipsius pronunciationis
tenor ipsam sententiam nullam ostendit,
per quam non procurator noster praesens,
sed nos absentes extitimus condemnati, quam
ipso iure nullam sententiam esse leges et iura
quaelibet manifeste declarant. Evidenter

Torna all'inizio