Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 442


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de locutionibus quae exprimunt unionem per hoc participium
factus; et quaeruntur duo: 1. Utrum Deus factus sit homo; 2. Utrum homo factus
sit Deus.
ARTICULUS 1
Utrum haec sit vera, «Deus factus est homo»
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod haec sit falsa: «Deus factus est homo». Mutari enim genus est
ad fieri. Sed Deus nullo modo potest dici mutatus. Ergo non potest dici factus
aliquid.
2. Praeterea, factum esse, terminus est fieri, quod significatur esse circa id
quod factum dicitur. Sed circa Deum, qui dicitur factus homo, non potest poni
aliquod fieri; suppositum enim factionis esse non potest. Ergo haec est falsa:
«Deus factus est homo».
3. Praeterea, terminus factionis est perfectio eius quod fit, quia est finis factionis.
Sed cum dicitur: «Deus factus est homo», terminus factionis importatae per
participium est homo. Ergo significatur quod esse hominem sit perfectio Dei,
qui factus homo dicitur. Hoc autem est impossibile. Ergo haec est falsa: «Deus
factus est homo».
4. Praeterea, in hoc nomine «homo» non possunt intelligi nisi duo, scilicet suppositum
naturae, et natura humana. Sed dicta propositio non potest verificari
ratione naturae, quia Deus nunquam fuit neque est natura humana; similiter
nec ex parte suppositi; quia hoc nomen «homo», secundum quod de Christo
praedicatur, non importat nisi suppositum aeternum Filii; et semper verum fuit
dicere, quod Deus est persona Filii. Ergo nullo modo praedicta locutio verificari
potest.
5. Praeterea, homo non est conditio diminuens de ratione factionis. Ergo si
Deus factus est homo, possum inferre quod Deus sit factus. Hoc autem est falsum.
Ergo et primum.
SED CONTRA, Ioan. 1, 14: «Verbum caro factum est». Verbum autem Deus est.
Ergo Deus factus est caro, idest homo.
Praeterea, in symbolo Nicaeno dicitur de Filio, quod est Deus de Deo, et quod
homo factus est. Ergo Deus factus est homo.
Praeterea, omne quod est et non fuit prius, dicitur esse factum. Sed haec est
vera, Deus est homo, ut supra dictum est, et non fuit semper vera. Ergo Deus
factus est homo.

Torna all'inizio