impeditur a fruitione sui amati per alium, qui sibi vult similiter illud
appropriare; et hinc oritur zelotypia, quae non patitur consortium in amato; et
invidia, inquantum bonum alterius aestimatur impeditivum boni proprii.
Tertio secundum quod dissimilitudo praecedens facit percipi amorem sequentem.
Quia enim sentimus in hoc quod sensus movetur (quae quidem motio cessat,
quando sensibile iam effectum est forma sentientis), ideo ea quae consuevimus,
non ita percipimus; sicut patet de fabris, quorum aures plenae sunt sonis
malleorum; et propter hoc amor magis sentitur, quando affectus de novo per
amorem ad aliquid transformatur. Et ideo etiam quando aliquis non habet praesentiam
sui amati, magis fervet et anxiatur de amato, inquantum magis amorem
percipit, quamvis apud praesentiam amati non sit amor minor, sed minus perceptus.
Unde Augustinus: «Amor ipse non ita sentitur
cum eum non prodit indigentia: quoniam semper praesto est quod amatur».
Ad quartum dicendum, quod in amore est unio amantis ad amatum, sed est ibi
triplex divisio. Ex hoc enim quod amor transformat amantem in amatum, facit
amantem intrare ad interiora amati, et e contra; ut nihil amati amanti remaneat
non unitum; sicut forma pervenit ad intima formati, et e converso; et ideo
amans quodammodo penetrat in amatum, et secundum hoc amor dicitur acutus:
acuti enim est dividendo ad intima rei devenire; et similiter amatum penetrat
amantem, ad interiora eius perveniens; et propter hoc dicitur quod amor vulnerat,
et quod transfigit Iecur. Sed quia nihil potest in alterum transformari nisi
secundum quod a sua forma quodammodo recedit, quia unius una est forma,
ideo hanc divisionem penetrationis praecedit alia divisio, qua amans a seipso
separatur in amatum tendens; et secundum hoc dicitur amor extasim facere, et
fervere, quia quod fervet extra se bullit, et exhalat. Quia vero nihil a se recedit
nisi soluto eo quod intra seipsum continebatur, sicut res naturalis non amittit
formam nisi solutis dispositionibus quibus forma in materia retinebatur, ideo
oportet quod ab amante terminatio illa, qua infra terminos suos tantum continebatur,
amoveatur; et propter hoc amor dicitur liquefacere cor, quia liquidum
suis terminis non continetur; et contraria dispositio dicitur cordis duritia.
Ad quintum dicendum, quod unio est duplex. Quaedam quae facit unum secundum
quid, sicut unio congregatorum se superficialiter tangentium; et talis non
est unio amoris, cum amans in interiora amati transferatur, ut dictum est. Alia
est unio quae facit unum simpliciter, sicut unio continuorum, et formae et materiae;
et talis est unio amoris, quia amor facit amatum esse formam amantis; et
ideo supra unionem addit concretionem, ad differentiam primae unionis, quia
concreta dicuntur quae simpliciter unum sunt effecta; unde et alia littera habet
«continuativa».
Ad sextum dicendum, quod appetitus, ut dictum est, movet motus: unde passio,
quia movetur ab amato, est ulterius movens secundum exigentiam amati.
|
|