Salimbene de Adam: Cronica

Pag 245


Opiçonem filium fuisse Açonis marchionis Hestensis ... erat domine
Beatricis ... temporis ... nos ... Quod si ... fuit sibi
pater ... illi ... Hestensi. Et tamen prefuit ... Notandum presertim
... Malaspina ... Constantia tribus vicibus maritata.
Hic est Opiço Hestensis marchio, qui modo in Feraria dominatur,
qui peccatis suis facientibus factus est monoculus. Nam
cum in Parasceue in hastiludio luderet, ab hastili haste fracto
dexstrum oculum sibi destruxit et lumen ex toto amisit. Faciebat
enim talia amore cuiusdam muliercule que presens aderat.
Item dictum fuit de eo quod filias et uxores tam nobilium quam
ignobilium de Feraria constupraret. Item diffamatus fuit quod
proprias sorores cognoverit nec non et sororem uxoris. Item illos
de [Fontana], qui eum nutrierant et sublimaverant et exaltaverant,
destruxit et delevit et de Feraria expulit. Multa alia mala
fecit, et multa a Deo recipiet, nisi convertatur ad ipsum.
Cum domino Octobono, qui postea papa Adrianus fuit, talem
habuit amiciciam, quod propinquam eius accepit uxorem, ex qua
tres filios genuit et filiam unam. Et fuit primogenitus eius Aço,
qui uxorem habuit de parentela pape Nicholai tertii, natione
Romani, qui dicebatur prius dominus Iohannes Gaietanus, cum
cardinalis existeret; et remansit cardinalis dominus Matheus
Rubeus, filius domini Ursi, fratris germani pape. Iste Matheus
Rubeus est Ordinis fratrum Minorum secundum eorum regulam
gubernator, protector et corrector; et papa Nicholaus assignavit
eum et Ordini dedit, cum prius dominum Ieronimum petivissent,
qui fuerat generalis minister eorum.
Secundus cardinalis de parentela pape fuit dominus Iacobus
de Columna, qui totaliter est amicus Ordinis fratrum Minorum.
Et cum esset iuvenis et persona privata, id est non habens aliquam
dignitatem, a Bononia, ubi studebat, venit Ravennam causa
devotionis, ut ecclesias visitaret, quia in Ravenna per totum mensem
Maii sunt in ecclesiis maxime indulgentie, et multi vadunt
illuc de diversis partibus mundi, ut indulgentiam, quam semper
optaverunt, piis supplicationibus consequantur. Venit ergo Ravennam
dominus Iacobus causa predicta; et habitabam Ravenne
tunc temporis in conventu fratrum Minorum ecclesie Sancti Petri

Torna all'inizio