Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

170


acta in gestis publicis annotabantur. quod autem scientia sit
necessaria ad prelia contra hostes, narrat Trogus Ponpeius
quod, dum Alexander ad bellum periculosissimum pergeret, non elegit
robustos sed veteranos, qui cum patre suo militaverant. unde
factum est quod eorum consilio et sapientia de hostibus triumphavit.
sicut enim dicit Salomon, vir sapiens fortis est et vir doctus
robustus, quia cum dispositione initur bellum et erit salus
ubi multa consilia sunt. quod cives debent çelare rem publicam.
[capitulum tertium].
Rem publicam in tantum cives debent çelare quod utilitati
proprie ipsam debent preponere, quod pro ipsa conservanda
interdum morti se debent exponere, quod pro ipsa defendenda
licet patri contra filium et filio contra patrem arma levare.
ista autem tria per aliqua ostendamus exempla. quod enim res publica
utilitati proprie sit preponenda ostendit Augustinus in libro
De Civitate Dei et Tullius in libro De Officijs. dicunt
enim quod cum Ma[r]chus Regulus, maximus consul romanus

Torna all'inizio