Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 305


Quirinalia dies, quo Quirino fiebant sacra: et stultorum
feriae sunt appellata.
Quirinalis collis dictus est, quia in eum commigrarunt
Sabini a Curibus venientes, quamvis alii a templo Quirini
dictum putent.
Quiritium fossae dictae, quod eas Ancus Martius, cum
Urbem circumdedit, Quiritium opera fecit.
Quispiam significat aliquem, sed unde sequens pars eius
usurpari coeperit, inveniri non potest.
Quinquatrus festivus dies dictus, quod post diem quintum
iduum celebraretur, ut triatrus et sexatrus et septematrus
et decimatrus.

Torna all'inizio