Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

361


anno Henricus imperator Ianuam venit, petens a Ianuensibus
auxilium ut posset recuperare Sicilie regnum, multa et magna
Ianuensibus promittens. Ianuenses igitur magnum stolum galearum
in suum servicium armaverunt et ipsum viriliter adiuverunt.
in quo stolo fuit admiratus supradictus Obertus potestas,
qui tamen illo anno obiit. predictus igitur Henricus imperator
confirmavit communi Ianue civitatem Siracusanam cum omnibus
suis pertinencijs per privilegium aurea [bulla] munitum. castrum
quoque Gavij eis confirmavit et podium Monachi eis dedit.

Torna all'inizio