Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 140


Ubertus Mediolanensis archiepiscopus una cum Mediolani
consulibus et omnes eorum consiliarii et episcopus Placentinus
et Brixiensis et Placentie ac Brixie consules omnesque ipsorum
consiliarii ac illi omnes, qui interfecerant Maguntinum archiepiscopum
et qui in eius morte consenserunt. Et episcopus Bononiensis,
... depositi fuere irrecuperabiliter.
Episcopus vero Paduanus, episcopus ... usque ad kalendas
Augusti termino eis dato ab officio suspenduntur. Et hec
acta sunt in die Iovis, cum concilium usque ad ipsam diem
perdurasset, in quo fuit tunc festivitas sancti Iacobi Alphei.
Finito quoque concilio dominus Vercellensis episcopus
una cum multis aliis episcopis Papiam tendere volentes a
potestatibus Laude postulant, ut secum Laudenses mittant
milites, quo securius incedere valeant. Quibus ad episcoporum
placitum a potestatibus missis, cum iam per decem miliaria

1



5




10




15
Torna all'inizio