permittit. Quae enim adventum Christi tantummodo  
significabant, si jam serventur, advenisse eum 
negant. 
12.  Eminentem scientiam . Scientiam Christi habere  
non potest quisquis carnalia praecepta legis observat,  
vel observanda putat. 
13.  Ad agnoscendum . Quasi diceret: Qui se in  
lege justificari putat, non cognoscit Christum; sed  
ego spreta legali justitia, in fide ejus justificari volo,  
ut agnoscam illum, id est [ f. , quod, aut quomodo],  
incarnatus et mortuus sit. 
14. AMBROS.  Virtutem resurrectionis . Resurrectionis 
ejus virtus est, ut omnes assequantur similem  
resurrectionem. 
15. AUGUST. ( Ibid ., c. 10.)  Virtutem resurrectionis .  
Et ubi nominavit virtutem resurrectionis Christi,  
agnosce ibi justificationem tuam. Ex illius enim  
resurrectione justificamur. 
16. LANFR.  Virtutem resurrectionis . Virtus resurrectionis 
Christi est, justificare credentes; unde  
alibi dicit:  Et resurrexit propter justificationem  
 nostram . 
17.  Et societatem . Ille habet societatem passionis  
Jesu Christi, qui ita patitur in hoc saeculo, sicut  
idem passus est; quae societas tunc bene cognoscitur,  
quando per eam perveniri ad gaudia coelestia  
creditur. 
18. AUGUST. ( Ibid , c. 12.)  Et societatem passionis .  
Si enim in te fuerit charitas Dei, communicabis  
Christi passionibus, et verus eris martyr. In quo  
charitas coronatur, erit [ adde , ipse] verus martyr. 
19. ( Ibid ., c. 13.)  Configuratus morti. Consepulti  
 enim sumus , inquit, Christo per baptismum in mortem,  
 ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis,  
 sic et nos in novitate vitae ambulemus . 
20. LANFR.  Configuratus morti ejus . In baptismo, 
ut enim tribus diebus jacuit Christus in sepulcro,  
sic in baptismate trina sit immersio. 
21.  Sequor . Imitor, inquit, Christum bonis operibus, 
conans si aliquo modo quandoque capiam  
illum perfecta intelligentia, in qua ipse coepit me 
  |  
  |