AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illae virtutes habent aliquid perfectionis, et
hoc in Christo praecipue est; et aliquid imperfectionis, et secundum hoc
Christo non conveniunt. Sed hoc infra melius patebit.
Ad secundum dicendum, quod virtutes morales Christo non conveniunt quantum
ad usus quosdam qui in nobis sunt, sicut quod per eas domantur passiones
quibus caro contra spiritum concupiscit, quod in Christo non fuit; sed quantum
ad alios usus, secundum quos erunt in patria, plenissime fuerunt in Christo; et
etiam quantum ad quosdam usus viae, qui eius perfectioni non derogabant,
inquantum erat viator et comprehensor.
Ad tertium dicendum, quod non est de necessitate magnificentiae, secundum
quod a Philosopho accipitur, quod homo habeat multas divitias; sed ut sit sic
dispositus, quod quando oportet et decet, optime eas dispensare velit: et hoc in
Christo perfecte fuit.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod gratia dicitur donum gratis homini
collatum. Donum autem huiusmodi Christo sine meritis praecedentibus collatum
fuit, et creatum, et increatum. Increatum fuit ipse Spiritus Sanctus, quia in
eius anima requievit, ut dicitur Isaiae 2: et ipsa persona Verbi, quia datum est
naturae humanae ut persona Verbi esset eius; et secundum hoc est datum ei
nomen quod est super omne nomen, Philip. 2, et sic simpliciter gratia Christi
est infinita.
Creatum autem donum eius est ipsa gratia, qua formaliter anima eius perficiebatur:
et haec quodam modo fuit finita, et quodam modo infinita: quia secundum
essentiam finita fuit; sed tribus modis infinita dici potest.
Uno modo ex coniunctione ad Divinitatem inquantum concurrit ad eumdem
actum cum ipsa, ut actus gratia illa informatus non tantum sit actus hominis,
sed etiam Dei. Secundo quantum ad rationem gratiae. In his enim quae mole
magna non sunt, non est accipere finitum et infinitum secundum numeralem vel
dimensivam quantitatem, sed secundum aliquid quod est limitatum et non limitatum.
Limitatur autem aliquid ex capacitate recipientis; unde illud quod non
habet esse receptum in aliquo, sed subsistens, non habet esse limitatum, sed
infinitum, sicut Deus. Si autem esset aliqua forma simplex subsistens quae non
esset suum esse, haberet quidem finitatem quantum ad esse, quod esset particulatum
ad formam illam; sed illa forma non esset limitata, quia non esset in aliquo
recepta; sicut si intelligatur calor per se existens. Sed secundum hoc etiam
formae universales intellectae habent infinitatem.
Sed si forma talis sit recepta in aliquo, de necessitate limitata est quantum ad
esse debitum illi formae, non solum quantum ad esse simpliciter: quia non
solum non habet plenitudinem essendi simpliciter, sed totum esse, quod naturae
|
|