Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

5,1

vv. 6957-7300


Iam quis non videat, quanto sit dignus honore,
Ad quem tam clari sic coiere viri?
Insignem meritis et episcopio Godofredum,
Praeclarum fama, dat Magalona suum,
Urbs antiqua quidem, sed bellis attenuata,
At nunc magnificis urbibus edicior,
Sic illam clara patris illustrante corona,
De cuius radio Francia tota nitet.
A Mutina Benedictus adest, facundia cuius
Utilis aecclesiae per loca multa fuit.
Quid mihi nunc eius mala post ventura notare,
Cum non est hominis scire futura sua?
Inter pontifices, tam re quam nomine clarus
Et studio pollens et racione bonus,
Aribertus adest, de cuius lacte fluenti
Nutritur Regium, dum rogat atque sitit.
Hos inter medius titulo gravitatis Hubaldus,
Sacris muneribus amplificatus homo,
Quem pater Anselmus solita curaverat arte,
Pro quo gratificas Mantua dat lacrimas.
Nec Damianus abest de cardine presbiteratus,
Clarus caenobii sede Neantulii.
Sutrius exierat, sed mox redit: omnibus una
Causa fuit sacro fonte levare sitim.
Sed Deus ygnaros ad luctum traxerat illos,
Ut facerent caro vota suprema suo,
Et testes essent horum, quaecumque viderent,
Ad confundendos perfidiae socios.
Quis desolatam non crederet et perituram
Solvendamque fidem, nec superesse diem,
Sed totum tenebres erroribus implicituras,
Solibus ablatis tam cito, tam nitidis?
Sed Christus regnat, Christo faciente dolebit
Et flebit functum tam cito Gregorium,
Anselmique videns miracula sentiet illum
Perfidus eternum participare diem.
Tertia nox aderat, cum femina strata, solutis
Renibus, et sola pro pede functa manu,
Nota diuque cibo nutrita nepotis Hubaldi
Praesulis erigitur et pede utroque redit.
Inde sequente die, cum tertia surgeret hora,
Caeca nec a primis fletibus usa die,
Nata sibi mundoque iterum videt accola Brixae,
Ut de vicino gaudeat illa bono.
Ad sextam pauper de praesulis ipsius aede
Et cum pauperibus illius altus ope,
Ad renes curvus, dum supplicat ante sepulcrum,
Surgit et ad coelum lumina liber agit.
De Campitello mulier sine luminis usu
Maesta virum rogitat ad loca sancta vehi.
Ille negat, frater deducit, et inter eundum
Laeta videt, sancto se vovet atque redit.
Ex ipso castro muliercula, cruribus atque
Renibus attractis, ut neque strata sua
Linqueret, in plaustro cuiusdam civis ad urbem
Venit et ad tumulum ducta soluta redit.
De castro Gradii bis denis mensibus orba
Lumine, cum biduo flebilis absque cibo
Orasset iuxta sancti venerabile corpus,
Amissum lumen fletibus obtinuit.
Incola Laxassae, morbo vexata caduco,
Desolata manu, debilitata pede,
Deformis, torto nimis infeliciter ore,
Venit et ad modicum passa recepit opem.
In parasceue, Matilda prospiciente,
Quaedam ceca, loco nata Coloniole,
Post venias fletusque graves devota tapeto
Sarcophagi faciem tersit et auxit opem.
Dente dolens et visceribus geminoque dolore
Excruciata diu femina nota loco
Ad tumulum venit, lacrimarum flumina fudit
Et curata redit prorsus utroque malo.
De Castellucule quaedam dum plangeret egra,
Ut neque se lecto debilis erigeret,
Auditis mirabilibus se devovet, ire
Mox valet, octavo fert sua vota die.
Perdiderat civis albugine lumen ocelli
Et dederat multos plurima per medicos;
Ad tumulum venit, medicinam postulat et se
Mox gaudet gemino lumine posse frui.
Quaedam villa Vadum ferratum dicitur, inde
Allatus puer est, cui gratis arthetica
Utraque funereis damnarat brachia nodis;
Hic quoque clementem sensit adesse patrem.
Et de Burbasio venit puer, admonitum se
Per somnum referens, cecus et ydropicus;
Invenit celerem tanto sub patre salutem,
Ut clare videat nec nimium sitiat.
De Gostelengo Brixanus lumine ceco
Ob morbum, quem fert rustica turba «bonum»,
Audita fama venit, fert vota, revertens,
Dum fricat, evadit, vota reversus agit.
Incola Maraticae mulier vicina Veronae,
Clausa manum levam peste paralitica,
Semisepulta sibi, dum supplicat ante sepulcrum
Effusis lacrimis cum prece, sana redit.
A Mediolano quidam de plebe Rosade
Limina sanctorum plurima contigerat;
Sed non inventa loca per tam multa salute
Contractus venit, sed resolutus abit.
In letaniis, quas dicunt Gregorianas,
Mantua vicinis dum petitur populis,
Cervam conspiciunt, Anselmum vociferantur;
Illa stetit, ducunt et tumulo statuunt.
Dum redeunt, navis aberat, ieiunia, fervor
Reddiderant fessos et via longa viros.
Rursus ad Anselmum voces et pectora vertunt,
Navis adest, nulla prorsus adacta manu.
Utraque res proprium geminat novitate stuporem,
Cerva salutiferos prebuit illa cibos.
De ligno navis plures meruere salutem,
Sic firmat primam causa secuta fidem.
Quidam Teutonicus cum saxo in vertice laesus
De gravitate mali vertitur in frenesim;
Anulus Anselmi curavit lotus et hausta
Supplicat Anselmo moxque quiescit aqua.
Affuit et mulier, quam villula nomine Canser
Miserat ex uno lumine pauca videns,
Ex alio prorsus sine lucis cognitione,
Sed post merorem sensit utroque diem.
Brixenses aderant, et sub velamine quidam,
Sed confudit eos cordis operta videns.
Ergo senex miles Manfredi de Pimelao
Claudus utroque pede, sanus utroque redit.
Infelix mulier deducitur a Capriana,
Curva ferens sese quadrupedum specie.
Sed, qui non potuit natura, sepultus adauxit,
Ut teneant proprios haec quoque membra modos.
Insula Parmensis, ne quid minus esse putemus,
Miratur similem debilitatis opem
Quadrupedemque virum bipedem gavisa recepit,
Utentem manibus fortiter et pedibus.
Contracto puero manus altera pesque rigebat,
Et portabat honus casus ab officio.
Venit et oravit modicum, sine munere sensit
Iam pede cum gemino functus utraque manu.
Astitit et sancto mulier miseranda sepulcro,
Cui manus ad nullum sicca valebat opus;
Redditur officio, simul est admota sepulcro,
Utilis ad fusum denuo sive colum.
Et de Ripalta venit puer orbus utroque
Lumine, sed fidei lumine perspicuus.
Qui sciret sanctum lumen dare posse sepulcrum,
Mos fusis lacrimis lumen utrumque tulit.
Rursus ad ingratam redeunt miranda Veronam,
Et mulier dampnat pecora ceca videns.
Quae cum ploraret nec adhuc loca sacra teneret,
Detersit tenebras lux nova Tartareas.
De Plovezano quidam, cui talus uterque
Natibus haerebat terribili specie,
Solvitur, et nervis in pristina iura remissis,
Articulis fruitur et leviter graditur.
Hunc Ludduniensis Hugo vir religiosus
Et fidei purae fortis et egregius
Assertor sacrae novitatis, Gregoriano
Fonte satus, vidit multaque turba simul,
Quae tunc a Brixa confluxerat atque Verona
Ac de diversis partibus ad tumulum,
Qui tanta mirabilium novitate stupentes
Promittunt fidei vivere sive mori.
Luce secutura, qua scandit ad ethera Christus,
Praesul Hubaldus ait haec quoque facta palam
Et quam plura refert non inferiora latere,
Quae putat et scribit mox manifesta fore.
De Gondutiole castello femina quaedam
Incurvata genu nec satis usa pede,
Ferre graves artus baculis molita duobus
Sana redit nullo prorsus egens baculo.
Naribus e geminis biduo stillante cruore
Desperabatur dives Atecherius.
In medicis spes nulla, dolens dum se vovet illi,
Anselmi praecibus stat cruor inmodicus.
Brixani sacro remeabant a monumento,
Qua supra Godium pergitur ad fluvium;
Navis abest, languebat equus in parte remota,
Anselmi merito se levat obsequio.
Miserat et puerum vicina Cremona medendum,
Cui manus in proprio non erat officio.
Qui missi fuerant, verbis et fletibus instant,
Et merito fidei redditur usus ei.
Est locus Anserii Casa prisco nomine dictus,
Quem sub episcopii iure Cremona tenet;
Hinc quaedam mulier octo iam caeca per annos
Post longam noctem sensit adesse diem.
Ex abbatia mulier miseranda Leonis,
Cui manus aruerat, cum pede curva genu,
Ad patrem venit et opem lacrimosa petivit,
Mox remeat sospes prorsus utroque malo.
Admonitus sompno vir quidam de Citiano,
Renibus incurvis et manibus tremulis,
Ut vovet ad tumulum se, si valuisset, iturum,
Renibus erigitur et manibus fruitur.
De villa quadam, cui Fossa Capraeria nomen,
Curva diuque pedum debilis officio
Et baculis tanquam funus miserabile portans,
Sole sub occiduo sospes abit tumulo.
Dum matrona cavet pseudo sacra presbiterorum
Patris ob Anselmi dulce magisterium,
Subridens quidam sanctum sibi poscit ad iram,
Illa rogat, fatuus claudicat et patitur.
Illa videns illum subito sic esse solutum
In precibus perstat et facit, ut iaceat
Et desperetur, multis documenta daturus,
Ut, qui mortificat, vivificare queat.
Ex Guibertinis homo lesae credulitatis
Ferre profectus aquam perdidit et situlam.
Sed memor Anselmi sumpta face supplicat illi,
Et mox funiculo vas redit a fluvio.
Monacha vix uno lumen capiebat ocello,
Alterius visu iam viduata diu.
Dum rogat et plangit Anselmo dante medelam,
Ex utroque Deus clarificavit eam.
Voverat et puerum duodennem mater ab ortu
Perfunctum nulla commoditate pedum.
Occurrit Regia miseratio patris, et arte
Curatum celeri laeta Cremona tulit.
Et de Guarstalla quaedam affuit utris ad instar,
Ydropico corpus excruciante malo;
Haec erat in somnis prius invitata venire,
At vero iussis credula sana redit.
Venerat attractus et erat langore solutus,
Accurrunt multi cernere solliciti.
Albericus adest incredulus, ergo videre
Bis conando nequit cumque pudore redit.
Interea caeco veter; squallore soluto
Caecior ille pias solvitur in lacrimas.
Ut vero flevit, fidei cum luce reversus
Ad tumulum, meruit cernere, quod voluit.
A Cumis etiam vir debilis et baculorum
Infirmis pedibus premeditatus opem,
Insuper et terram dampnatus cernere, venit
Brixanis mixtus moxque recepit opem.
Surdus erat mutusque puer, sed patre sepulto
Auditum meruit nec tamen hoc patuit.
Post abeunte die solvuntur vincula linguae.
Et iuxta Dominum fecit utrumque bonum.
Dum plangit natam gressu verboque carentem,
Mater ad Anselmum vertitur et: «Vel», ait,
«Hanc mihi fac sanam vel tolle tibi morituram».
Versa videt gemino iam caruisse malo.
Intererat multis equitantibus ante Cremonam
Vir levis et dure talia facta negans,
Arguit attractus temeraria verba caballus
Et febris in longum, dum fugit ad tumulum.
Gutta superveniens matri turbarat ocellum.
Ut neque ferret ei lumen adusque solum.
Protinus admoto faciem detersa tapeto
Sana redit, medico gratificata suo.
Languebat febribus virguncula filia fratris,
Insuper et iugis ibat ab aure lues.
Ut de navicula fuit illi portio lota,
Anselmi merito curat utrunque liquor.
Et de pulvino, quo saepius ille cubarat,
Azonis magni filia convaluit,
Quae cum clamaret ventris moritura dolore,
Hoc superimposito sospes ut ante fuit.
Perdiderat vocem puer armiger et neque presens
Audiri poterat, sicubi fors aberat.
Signa dabat cornu, domino veniente secutus,
Ad tumulum vocis reperit officium.
Raserat et sacro sibi cinerem de monumento
Speque fideque bona religiosus homo.
Vi febrium multa mulieri debilitatae
Infusum tribuit, et mala flamma ruit.
Odo Martini tanta anxietate calebat,
Ut corpus nimia contegeretur aqua.
At mox sudorem procul expulit atque dolorem
De pulvinari verticis orta salus.
Aruerat misero manus herebatque lacerto,
Curatus laudat, at Petrus illaqueat,
Dum pudet audiri vulgo praeconia sancti,
Sed metuens populum denuo solvit eum.
Dum puteus foditur et nulla fluenta secuntur,
Spes superest tanta de bonitate patris;
Ut vero precibus comes est helemosina iuncta,
Anselmus silicem ferre iubet laticem.
Lanzo Trivisinus gutta ficuque laborans
Nec pede nec cubito languida membra levans
Nec nisi funiculo se retro vel antea volvens
Post lacrimas morbo surgit utroque carens.
Auditu iuvenis et verbo nec semel usus
Venerat et multis iam bene notus erat;
Hic quater in somnis, sancto curante rogantem,
Praemonitus plenam flendo recepit opem.
Femina luce carens et mente, sed hoc veteranum,
Haec nova pestis erat, sistitur ad tumulum,
Opidone manum quodam stipemque ferente,
Et subito mentem suscipit atque diem.
Femina turgentem nimium sanieque fluentem
Horrebat nasum flebilis ipsa suum;
Sed mitis medicus lacrimarum flumine motus
Siccavit saniem, reddidit et speciem.
Venerat ad tumulum puer et post paulo reversus
Perdiderat visum, dum redit ad medicum.
Offensus lapidum crebris occursibus orat
Moxque illum media sensit adesse via.
Luce Trivisinus quidam nec cecus egebat,
Sed laxare sibi lumina non poterat;
Venit et invenit medicum curare valentem,
Tam sine muneribus quam medicaminibus.
Vairana in villa languebat muta puella,
Cui iam sola suam dextra ferebat opem;
Mater discipulo, sicut Cananea magistro,
Supplicat, occurrit ante cupita salus.
Ad tumulum sancti venientibus undique multis
Querere debilibus commoda corporibus,
Quaedam attracta manu, simul exsiccata lacertum,
Spem firmat reliquis sospes utrisque malis.
Missa canebatur, aderat Matilda, laborans
Et vitio capitis et febribus nimiis;
Stare volens collapsa ruit facie ante tabellam,
Qua lotus iacuit, abseque dolore redit.
Inde gravis scabies corpus sibi vindicat omne,
Iamque manus proprios utraque vastat agros.
Anulus Anselmi plagae medicatur et igni,
Et reddit sanam cum prece discipulam.
Mox etiam visus adeo quasi nube gravatur,
Ut noctu lumen non ferat atque apicem:
Sed reparat vires oracio, quam dedit illi
Iugiter utendam provida cura patris.
Presbitero cuidam, quem Francia misit, Ebrardo,
Gutta gravis rigidos reddiderat digitos
Et partem palmi mediam nodumque lacerti,
Panis ob Anselmum pars data curat eum.
Lanfrancus miles sine causa carcere clausus
In somnis sanctum cernit et orat eum.
Spondet opem, limam mittit, custode vidente,
Ruptis compedibus solvit et ire iubet.
Filiolam matri raptam lupus ore ferebat,
Audito sancti nomine ponit eam.
Mater adest natamque rapit; lupus ergo trahentem
Dum stupet, Anselmus tutor utramque tegit.
Cruribus intortis sub se muliercula quaedam
Gestabat corpus renibus et manibus.
Auxilio sancti longo post tempore surgit,
Et quia mira videt, Mantua vota refert.
Archipresbiteri cuiusdam filius ista
Non credens morbo tangitur, atque dolens
Supplicat Anselmo, promittit credere sanctis,
Astitit in somnis atque medetur ei.
Femina de Gothi non paucis nota, per annum
Ceca, patris dono clarificata fuit,
Qua Patris ad dextram deitas caro facta resedit
Et nobis reditum fecit ad astra die.




6960




6965




6970




6975




6980




6985




6990




6995




7000




7005




7010




7015




7020




7025




7030




7035




7040




7045




7050




7055




7060




7065




7070




7075




7080




7085




7090




7095




7100




7105




7110




7115




7120




7125




7130




7135




7140




7145




7150




7155




7160




7165




7170




7175




7180




7185




7190




7195




7200




7205




7210




7215




7220




7225




7230




7235




7240




7245




7250




7255




7260




7265




7270




7275




7280




7285




7290




7295




7300
Torna all'inizio