legittimus, duo vero non legittime facti. Et de destructione Mutine,
antequam eveniret, predixerat. Nec est aliter iste propheta,
nisi quia illuminatum intellectum habet ad intelligendum
dieta Merlini et Sibille et abbatis Ioachym et omnium qui de
futuris aliquid predixerunt. Et est curialis homo et humilis et
familiaris et sine pompa et vana gloria; nec aliquid dicit affirmando,
sed dicit: «Ita videtur michi, et ita intelligo ego istam
scripturam». Et cum aliquis legendo coram eo aliquid subtrahit,
statim percipit et dicit: «Tu decipis me, quia aliquid dimisisti».
Et de diversis partibus mundi multi veniunt ad ipsum interrogandum.
Nam bene per tres menses ante predixit infortunium
Pisanorum; et quidam Pisanus ex certa industria ad ipsum interrogandum
Parmam venit de Pisis post duplicem cum Ianuensibus
iam conflictum. Nam Pisani et Ianuenses bello marino tribus
vicibus mutuo sunt congressi. Semel MCCLXXXIII et bis in
MCCLXXXIIII. Et in primis duobus conflictibus inter mortuos
et captivos computantur sex milia Pisanorum. Inter quos comes
Facius ductus fuit ad carcerem Ianuensium, et etiam multi alii
digni relatu. Et dum adhuc inter ipsos in mari pugna valida ageretur,
intravit quidam Ianuensis quamdam navem Pisanam et
multis laminis argenteis oneravit se ipsum; et cum esset ferro
armatus et laminis oneratus et navem suam denuo vellet ascendere,
attingere non potuit, immo cecidit et descendit in profundum
quasi lapis cum argento et ferro et forte cum sceleribus
multis. Audivi hec omnia a lectore Ravenne qui Ianuensis
erat et de Ianua noviter veniebat.
Nota mirabile, quia eodem tempore et mense et die et loco capti sunt Pisani
a Ianuensibus, quo ceperant ipsi prelatos tempore pape Gregorii noni.
Et nota mirabile atque considera, quia eodem tempore et
mense et die et loco capti sunt Pisani a Ianuensibus, quo ceperant
ipsi prelatos tempore bone memorie Gregorii pape noni, ut advertas
verum esse quod Dominus dixit, Zacharie II: Qui enim tetigerit
vos, tangit pupillam oculi mei. Et iterum Iob XXIIII: De civitatibus
|
|