AD EUMDEM. IXa
Indignas auribus tuis literarum harum series
patienter suscipe; quesoque parcito occupationibus
meis, que et si humiles sint, tamen me
modicum complent, hauriuntque, absorbentque;
adeo, ne tibi etiam unico meo uis dicam
domino ? uis amico ? uis fratri ? patri carissimo
atque uerissimo dicam, rependam multiplicata
rum tuarum literarum tenoribus fidem. Sed
uerum est quod ait quidam: dies die truditur,
et fallitur etas, et spes, et terminus,
longe breuior sperato succedit. Ecce equidem
centuplicatis uicibus dixi eras amicabor domino
meo, diffuse scribam; de libris petitis responsum
dabo; sed ut ceteros, me spes uana fefellit.
Nunc autem propulsatus huius latoris neophyti
|
|