Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 122


ARTICULUS 3
Utrum homo in primo statu decipi potuerit
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo in primo statu decipi potuerit. Quia, sicut Apostolus
dicit, 1 Tim. 4, mulier seducta est. Adam vero quamvis non fuerit seductus in
hoc in quo mulier, tamen in aliquo seductus est, ut veniale crederet quod mortiferum
erat, ut in praecedenti dist. dictum est. Ergo in statu innocentiae decipi
potuit.
2. Praeterea, Magister, supra, dist. 21, dixit, quod mulier ideo serpentem non
horruit, quia quem a Deo creatum scivit, ab eo etiam loquendi usum accepisse
credidit. Hoc autem falsum erat, quia loqui non est nisi intelligentis proprie.
Videtur igitur quod decipi potuerit.
3. Praeterea, constat quod Adam in primo statu secreta cordis alterius hominis
scire non potuisset, cum nec Angeli hoc sciant, sed solus Deus. Potuit autem
contingere ut aliquis diceret se illud cogitare quod non cogitabat, nec Adam
eum mentiri credidisset, cum hoc certitudinaliter non cognovisset. Ergo videtur
quod deceptus fuisset.
4. Praeterea, sensus quandoque nuntiant aliquid aliter quam sit, sicut quod a
remotiori videtur, minus videtur. Sed de sensibilibus cognitionem per sensus
habuisset. Ergo videtur quod ibi quodammodo decipi potuerit, cum decipi nihil
aliud sit quam falsum verum aestimare.
SED CONTRA, Augustinus dicit, quod falsa pro veris approbare,
non est natura hominis instituti, sed poena damnati. Cum igitur homo in
primo statu omni poena caruisset, videtur quod decipi non potuerit.
Praeterea, deceptio sine ignorantia non est. Ignorantia autem, ut Hugo de
Sancto Victore dicit, est et culpa et poena. Hoc autem in
primo statu esse non potuit. Ergo nec aliqua deceptio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, perfectio totius hominis
pendebat ex superiori parte mentis, qua homo Deo per rectitudinem iustitiae
inhaerebat: et ideo illa permanente Deo coniuncta, sicut nec defectus in corpore
aliquis, ut passio et mors, ita nec deceptio in anima esse potuit; unde, sicut
supra dictum est, Adam quodammodo potuit mori, scilicet si prius peccaret;
erat tamen quodammodo immortalis, quia in actum potentia moriendi non exisset,
nisi prius peccasset: ita etiam homo in statu innocentiae consideratus poterat
quidem decipi si prius peccasset, non tamen ante peccatum.

Torna all'inizio