Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 166


collaudant, ut supra taxatum est, sic etiam et per facticias inventiones
fabre cusas ipsam laudant, predicant et cathegorizant, dum ei
coronas circumformant. Divine enim bonitati laudando non ponunt
ut <nativum>, sed circum addiciunt coronas ut formale, ut perfectum, ut
rotundum, ut eternum, ut perpetim fabre, ut vita, ut Deus, ut pretiosum
candoris lucis inaccesse.
Circumformant, ait, divine bonitati coronas. Erant enim corone perpetuitatis
ante quam divina bonitas humanata fuisset, et forme erant
ad formandum accinte et preparate, sed nondum ut corone circumformate
vel circumformantes, quia etsi ante quam Deus appareret ille corone
aliquos sanctos formarent, non tamen circumformare contingit eosdem,
quia nullus sine alicuius macule noxa vivebat, unde coronarum perfectionem
haut habere valebat. Ubi autem Dei bonitas humane nature
coniuncta est, tunc Dei bonitati, id est Christo qui est Dei bonitas, coronas
circumformant, id est dona gratiarum ei secundum humanitatem
non solum formant, ut in aliis sanctis in quibus corone gratiarum erant,
sed etiam circumformant, ut in Christo invariabiliter absque aliqua abscessione
consistant. Septem enim coronas Dei bonitati, id est Christo, circumformant,
quia ei Spiritu[m] non ad mensuram sed sine mensura
perfectum et circulatum donant. Non enim ad mensuram, ait theologus,
Deus dat ei Spiritum. Quod igitur <circum>formant, complexum
est, ut in “circum” perfectionem inconvertibilem et sine retrorsum, in
“formant” vero divinitatis divinissimum dealitatis effectum coniungant.
Dei ergo bonitatis formative corone est septemplex Spiritus vivifice
gratie. Formant igitur theosophi circum Dei bonitatem coronas,
quia Dei bonitatem formis velut quibusdam coronis redimitam pronuntiant.
Unde Paulus de Dei bonitate, id est de Cristo, proloquitur et
ait: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
equalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens».
Igitur Dei bonitas his formis quasi coronis quibusdam formatur circum,
quatinus in his formis coronas, in circum vero eternitatis perfectionem
accipias. Unde David, his eam redimiculis coronans, vaticinanti depromit
oraculo et ait: «Gloria et honore coronasti eum, Domine». Gloria
videlicet glorificate per resurrectionem humanitatis, et honore confessionis
cum Patre ex maiestate dealitatis. Gloria igitur, id est humanitas

Torna all'inizio