| dubitatio ex tanta suspicione procedere potest, quod cum peccato erit. Et ideo
 Augustinus non audet dicere quod sit sine peccato; non tamen dicit quod semper
 sit peccatum.
 Ad tertium dicendum, quod ille qui iurat per idola, peccat quidem quantum ad
 formam iuramenti, sed non quantum ad assertionem veri, vel promissionem alicuius
 quod redundat in bonum commune; et quantum ad hoc potest ei consentiri
 sine peccato, sed non quantum ad primum; et ideo iuramento eius uti possumus
 quandoque sine peccato.
 EXPOSITIO TEXTUS
 «Nunc de periurio videamus». Videtur quod tractatum istum ponere debuerit in
 expositione secundi praecepti. Sed dicendum, quod periurium ad sui cognitionem
 praesupponit mendacium; et ideo necessitate tractandi, post mendacium)
 de periurio tractavit.
 «Infirmis ergo illud prohibuit». Propter duo pericula. Primo ne aliquod numen
 creaturis inesse crederent. Secundo ne tali iuramento se obligari non credentes,
 fidem frangerent.
 «Qui vero per Evangelium, maius quiddam fecisse videtur». Hoc ideo contingit,
 quia in solemni iuratione, ubi maior deliberatio adhibetur, tali forma in iurando
 utimur.
 «Sancta synodus decrevit» etc. Ratio institutionis fuit, quia ad iuramentum
 requiritur summa cautela, quae exigit sobrietatem. Excipiuntur tamen casus illi
 in quibus mora protraheret periculum, sicut est pro pace facienda.
 | 
 |