dicta cella vestra Sancti Sossii, (et omnibus pertinenciis earum a 
nobis vobis, posterisque vestris sit concessum, et traditum, faciendum 
quod volueritis absque omni cuiuslibet de nostris pertinentibus 
et potestatibus contrarietatem, vel requisicionem. insuper 
concessimus et largimus, et statuentes firmamus, ut nullus Neapolitanus, 
vel qualiscumque homo sub iure ducatus nostri, qui sunt, 
vel fuerint in suprascripta cella vestra) Sancti Sossii, aut in iamdictu 
gualdu, (vel in omni eius pertinencia, ad pignerandum introire 
licenciam habeant pro quacumque causacionem habuerit) cum 
qualicumque nomine a partibus Longobardorum, per nullum tenorem 
aut ingenium, preter si causacionem habuerit (cum ipso sancto 
vestro monasterio, et noluerit pars vestri monasterii cum illo finem 
facere post duas aut tercias compellaciones. iterum concedimus 
vobis et per vos in suprascripto sancto vestro monasterio confirmamus 
omni licere, et pertinenciam, quam iure parti nostre habuit, 
vel habiturus fuerit pro partibus milicie sue per fundora fundata, 
et exfundata vivorum et mortuorum, aut per alia qualiscumque 
racione, vel tenore, in ipsa cella vestra, et iam dictum vualdum 
et in hominem eis pertinenciam. iterum concedimus et confirmamus 
vobis, ut nullus vicedominus, aut exactoribus nostris laborantes 
propios de ipso vualdo, aut de ipsa silva, et Pantano, tollere
  |  
  |