Gothofredus de Bussero: Chronica

232


Anno domini 464 sanctus Abondius fuit episcopus Cumarum.
Anno domini 467 ab Alexandria ductum fuit corpus sancti Marci in
Venetiis et eo anno passa est sancta Margarita.
Anno domini 470 obiit Arturius rex Britannie qui Francie dominabatur
et Flandrie Normandie Dacie et certarum insularum. tunc Agimundus
rex lombardorum cum esset in Paonia apud lamam idest piscinam
septem pueros invenit in pessina quos quidem meretrix uno
partu habuerat et ad negandum proiecerat quorum unus Lanusus est
vocatus qui postea fuit rex lombardorum.
Anno domini 475 Domatius rex gottorum cepit Papiam et eam igne
et ferro destruxit.
Anno domini 480 Marcellus in Britaniam figit.
Anno domini inventa sunt ossa sancti Barnabe cum evangelio quod
sanctus Marcellus scripsit.
Anno domini 500 obiit sanctus Leonardus et sanctus Remigius.
Anno domini 510 Ludovicus rex Francie baptizatus et Sigismondus
fecit edifficare ecclesiam sancti Mauritii.
Anno domini 522 obiit sanctus Bibo.
Anno domini 524 obiit sancta Brigida.
Anno domini 523 omnis pulchritudo urbis Antiochie exterminata fuit
per terremotum.
Anno domini 526 Francia convertitur et baptizatur.
Anno domini 540 Arator poeta subdiaconus pape claruit qui per metrum
fecit actus apostolorum. eo tempore claruit Priscianus. circa hec
tempora facta est mortalitas apud Constantinopolim; ideo constituta est
solemnis purificatio domine sancte Marie.
Anno domini 560 tanta fames fuit per totam Italiam quod matres
comedebant filios. eo tempore Cassiodorus claruit.
Anno domini 565 obiit sanctits Benedictus.
Anno domini 570 rex Lambertus destruxit Mediolanum in die sancti
julii. eo anno fuit translatio sancti vit....
Anno domini 575 quatuor gotti fatti sunt christiani. tunc..... tiberius
fuit imperator.
Anno domini 578 regina rodelinda et alboinus ejus filius rex lombardorum
die 2 aprilis in Italiam venit. Mediolani tunc temporis erat
fames valida et mortalitas.
Anno domini 592 tante pluvie fuerunt quante fuerunt unquam et
deluvium et clades fuerunt.
Anno domini 600 in loco uno quedam mulier infantem unum peperit
sine oculis, brachiis et manibus: a lumbis infra erat ut cauda pilis.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio