parentis quantum ad corpus quod a patre habet, et quantum ad res mundi, de
quibus filius patrem iuvare tenetur. Sed quantum ad animam, quae immediate a
Deo creatur, non est res parentis, sed ipsius Dei: et hoc significatur Ezech. 18, 4:
«Sicut anima patris mea est, ita et anima filii».
Sciendum est ergo, quod peccatum consequitur duplex poena. Una per se, quae
ad animam pertinet, et in praesenti, ut amissio gratiae et turbatio conscientiae
et huiusmodi, et in futuro, ut poena inferni; et huiusmodi poena nunquam filius
pro peccato patris punitur, quia ista poena non attingit ipsum secundum quod
est res patris. Alia poena consequitur peccatum quasi per accidens, sicut infirmitates
corporales, et aliae poenae temporales; unde nec etiam semper peccantibus
tales poenae infliguntur, sed secundum moderationem providentiae divinae
cuncta gubernantis: et tali poena quandoque punitur filius pro peccato
patris, nisi fiat impedimentum ex parte filii, ut contrarius peccato patris existat
per bonam vitam: haec enim poena contingit ipsum secundum quod est res
patris; sicut etiam pro peccato hominis quandoque occiduntur animalia, et
effodiuntur domus, in quibus nulla est culpa.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas ista intelligitur de poena temporali,
et in illis qui imitando peccatum parentum, non praestant impedimentum
vindictae.
Ad secundum dicendum, quod imitatio non ponitur causa prima, pro quo poena
temporalis infligatur; sed quasi causa media per quam influentia causae primae
ad effectum coniungitur; virtus enim peccati parentis non pervenit in
istum, si peccato repugnet. Sed per imitationem quodammodo continuatur;
unde ex hoc non tollitur quin pro peccato patris aliquo modo puniatur.
Ad tertium dicendum, quod in filio imitante peccatum patris est duplex ratio
quare temporaliter puniatur: tum quia ipsemet peccat imitando patrem; tum
quia res patris est, et decet ut pro peccato patris puniatur, inquantum est res
eius. In patre autem erat una ratio tantum; et ideo magis punitur filius quam
pater; et praecipue quia contingit ut filii qui peccata patrum imitantur, liberius
peccent, quasi in his nutriti, et in plura peccata se praecipitant cum minori conscientiae
remorsu propter consuetudinem et auctoritatem maiorum suorum.
Ad quartum dicendum, quod iustitia humana non punit filium pro peccato
patris in eo etiam quod ex patre iam accepit; sed in eo quod ex patre accepturus
esset vel quantum ad corpus, vel etiam quantum ad possessiones: non enim
quia pater peccat, filius iam natus truncatur, neque filius mancipatus exheredatur:
sed per accidens poena patris redundat in filium, quando patri aufertur id
quod in filium ex patre transire debebat, ut hereditas, vel etiam membrum, quia
ex truncatis truncatus nascitur.
|
|