Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 16


<IN UIGILIA EPYPHANIAE>


Non ieiunetur. Officium ad missam Lux fulgebit . Ad Uesperas super
psalmos una antiphona Stella ista .

<IN EPYPHANIA DOMINI>


In crastino ad inuitatorium tres in cappis. Processio non agatur ipsa die
nisi dies dominica sit. Tunc enim fit in albis ante Terciam per claustrum
sacerdote eunte per officinas, sicut mos est dominicis diebus. Ad Uesperas
dicantur antiphonae et psalmi usque ad capitulum sicut in die Natiuitatis.
Ultima octauarum die agatur totum seruitium noctis de ipsis
octauis, commemoratio tantum de sancto Hilario et missa matutinalis.
Uesperae usque ad capitulum sicut in die Epyphaniae.

POST OCTAUAM DIEM EPYPHANIAE


Inchoentur responsoria de psalmis. Psalmodia uero et caetera omnia
agantur nocte ac die sicut ante Natiuitatem.

<IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE>


Uigilia Purificationis sanctae Mariae dicantur ad Uesperas antiphonae
O admirabile et reliquae, psalmi de ipsa feria Dixit dominus cum ceteris,
capitulum Ecce ego mitto angelum ; in crastino cantica Populus qui ambulabat .
Ad Terciam sint omnes albis induti. Dicta Tercia ponatur ante altare
tapetum, ubi supra ponantur candelae quas benedicat sacerdos; aqua
benedicta aspergat et incenset alba et stola indutus. Postea custos
diuidat eas singulis singulas tribuens. Cum autem ceperint accendi cantor
incipiat antiphonam Lumen ad reuelationem . Qua dicta et cum uersibus
cantici Nunc dimittis , quantum cantor satis esse perspexerit, repetita
exeant ad processionem cantore incipiente antiphonam Aue gratia et

Torna all'inizio