Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 101

Tomus I


nostrorum, tam proceres quam populum Romanum,
quibus specialiter et communiter studuimus
liberali et spontanea munificentia providere,
et eorum intendimus continuatis augmentis
commoda promovere, recte notemus,
immemores extitisse, ac inerti somno detentos:
ut de tribu Romulea, non esset vir de
tot proceribus et tribu Quiritum, vel de tot
Romani populi milibus, qui pro nobis exurgeret,
et verbum unicum loqueretur. quique
nostrae iniuriae condoleret. Cum nos urbem
triumphorum titulis insignitam, nostrae
victoriae successibus honoremus, et ad reformandum
nomen, sicut in diebus antiquis, et
sedandum statum Romani Imperii, continuis
laboribus intendamus. Quapropter necessario
decrevimus vos requirere, instanter
monere, pariter et hortari, quatenus quod
omissum est aliqua negligentia vel torpore,
nunc instanter ostendere debeatis, inducentes
alios monitis et exemplo, ut omnes et singuli
prompta voluntate consurgant, ad nostram et
vestram iniuriam ulciscendam. Quia cum
idem blasphemator noster, ausus non fuisset
in nostri nominis blasphemiam prorumpere
de tanta praesumptione gloriari non
posset, quod valentibus et volentibus Romanis,
contra nos talia perpetrasset cum post
id posset vostrae magnitudini imputari, si quod
autem fuit, impedire laudabiliter potuistis,
et post factum nostram et vestram iniuriam

Torna all'inizio