Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 178


duxerunt ad carcerem. Qui non modicum, vti bene fidei
sit tribuendum, doluit.
Postea locuta est mater leonis filio suo dicens: Relata
iam sunt mihi de isto iniquo seductore mala, que nunquam
de aliquo audita sunt sicut illa, et iam concordauerunt
vniuerse lingue super hoc. Ipse autem intendit omnia permutare,
nec latet factum suum aliquem virum intelligentem;
et preter hoc relatum est mihi et animo meo repositum per
quendam, qui audiuit iniquitatem et suam seductionem, et
si dederis ei fauorem, superabit te argumentis falsitatis. Ille
autem qui mihi retulit, est vir iustus et legalis. Nunc autem
consulo tibi ne respicias verba eius, et prolonga ipsum abs
te, et redde populum tuum pacificum ab eo. Et respondens
leo matri sue: Sile, quoniam ego curabo factum suum et eius
causam examinabo, quoniam ipse sapiens et intelligens est.
Ego autem inuestigabo frequenter et respiciam factum suum,
et non ero in eo negligens, nec agam malum contra animam
meam: adimplebo desiderium eius, qui factum suum ignorat
vtrum verum sit siue falsum. Et propter hoc indica mihi quis
est iste vir legalis quem dicis, et reuela nomen suum, quoniam
homines inuident sibi ad inuicem, et alter desiderat
locum alterius. Dixit ei mater: Sci[t]o quod vir legalis et
perfectus qui mihi nunciauit hoc secretum, est socius et
fidelis secretarius tuus leopardus. Dixit leo: Sufficit tibi;
videbis amodo quid faciam ei, aut qualis erit processus
meus contra ipsum. Vade in viam tuam.
Et factum est cum annunciatum fuisse[t] K[elile] quoniam
Dimna detineretur in carcere, misertus est ei pre nimia
dilectione et assidua societatis fraternitate que erat inter eos.
Et exurgens Kelila iuit ad eum clam ad carcerem media
nocte, et cum videret ipsum detentum cathenis ferreis, cepit
plorare fortiter. Et ait K[elila] Dimne: Iam commisisti facta
de quibus nolo te amplius reprehendere, nec tibi loqui de
his que tibi displicent. Numquid recordaris modo eius quod
dicebam et consulebam tibi? Et ducebam te per viam rectitudinis,

Torna all'inizio