coronata, nunc autem multo felicius et incomparabiliter eminencius
in regis eterni thalamo collocata, hesterno iam vespertini temporis elabente
crepusculo retulit, hic annotare succinte raptimque non pigeat, ut apud
animum tuum non tam laciniosa loquendi prolixitas quam insignis exempli
dignitas convalescit. Porro dum praefata Christi sponsa et beati Petri filia
in omnium disputacione virtutum delectabiliter pascitur, in tractanda
tamen castitatis pudicicieque mundicia propensius immoratur.
Unde factum est, ut dum nonnulla de salute animarum mutuis confabularemur
eloquiis, et praecipue quasi quosdam versaremur in manibus
vernantis flosculos castitatis, illa hoc in medium protulit. Postquam imperator,
inquit, Otto regnum Italie Berengario victor eripuit, captas ilico
duas eius filias in Teutonicas partes exilio transmigravit. Que nimirum
dum venusti vultus speciem et insigni corporum pulchritudine regum
referent generis dignitatem, ceperunt multi regni proceres Hadhaladi aguste
vehementer insistere, ut tam elegantis formae decus dotali sibi mererentur
copula sociare. Que nimirum puellae dum omnes procos equa
|
|