Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

80


ad iuventutem, de iuventute ad virilem etatem. habemus
etiam de hoc exemplum in spiritualibus, quia nemo statim in
gratia fit perfectus; sed de gratia incipiente progreditur ad gratiam
proficientem, et de gratia proficiente pervenit ad gratiam confirmatam
et perfectam. civitas igitur Ianue in statu sue inchoationis
fuit tanquam aurora, idest lux modica, in statu sue progressionis
fuit tanquam lux satis magna, in statu sue perfectionis
fuit et est tanquam dies perfecta. similiter in statu sue inchoationis
fuit quasi in pueritia, in statu sue progressionis fuit
quasi in iuventute firma, in statu perfectionis fuit et est quasi
in virili etate robusta. similiter in statu sue inchoationis
habuit gratiam incipientem per quam sapienter incepit; in statu
progressionis habuit gratiam proficientem, per quam laudabiliter
profecit; in statu sue perfectionis habuit gratiam perfectam, per
quam perfectionem in potentia et gloria apprehendit. qualis
autem et quanta civitas Ianue in statu inchoationis fuerit,
vel quid tunc egerit, hoc ad nostram notitiam non
pervenit. aliqua tamen de ipsa leguntur, per que eius parvitas
ab initio demonstratur. Solinus non vocat eam Ianuam,
sed Ianiculam, volens ex hoc eius innuere parvitatem. Titus
Livius non vocat eam civitatem, sed oppidum. est autem

Torna all'inizio