Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 376


dabo tibi gentes , etc.
8. Qui cum sit splendor . Ubique quidem religionis
nobis est opus intellectus, maxime autem ubi de Deo
aut loquimur aut audimus. Oportet autem, ubi sermo
deficit vel cogitatio, glorificare nos Deum, quod
talem Deum habemus qui et intellectum transcendit
et cogitationis intuitum. Merito autem splendorem
eum dicit, qui est lux mundi, lumen de lumine, insinuans
nobis Patrem. Per splendorem autem unitatem
declaravit essentiae, et duas aperuit personas in
gloria et splendore.
9. Figura substantiae . Haec figura aequalitatis praebet
judicium, et figuram dicit quod alio loco formam:
Qui cum in forma Dei esset .
10. LANFR. Purgationem Aperte [ f ., aperit, vel
apud] Patrem exhibendo humanitatem, quam assumpsit
pro nobis.
11. AMBROS. Purgationem . Ad humilia incarnationis
descendit, dicens: Purgationem peccatorum faciens
per passionem.
12. Sedet . De resurrectione et ascensione ejus nos
instruit. Per dexteram autem magnitudinem demonstravit
honoris.
13. LANFR. Ego hodie , id est, in hac aeternitate,
nec melius potuit exprimi aeternitas quae continuaverit.
14. Ego hodie genui te , etc. Probatur Filius esse;
nam ipse est Pater, quia ipse dicit, quod est: Ero
illi in Patrem, et ipse erit , etc.

Torna all'inizio