XIII. Quod regnum non legitime susceptum 
latrocinium magis quam regnum putandum sit. 
Verum quod non simpliciter iugum, sed legitime scilicet dominationis 
adiecimus, ea ratione est, quoniam extime regionis gentem, que 
numquam adhuc ditioni tue colla submisit, tibi numquam molestiam 
intulit, sola dominandi libidine expugnare velle et subdere non regis 
officium est, sed tiranni, immo latronis et sanguinarii. 
Propter quod doctorum optimus scribit dicens: Remota iustitia quid 
sunt regna nisi latrocinia, quia et latrocinia quid sunt nisi parva regna? 
Manus et ipsa hominum est, principis imperio regitur, societatis pacto ligatur, 
placiti lege preda dividitur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum 
successibus creverit, ut loca teneat, sedes constituat, provincias subiuget, 
occupet civitates, evidentius regni sibi nomen assumit, quod ei iam 
manifesto confert non dempta cupiditas, sed adiuncta impunitas. Unde ab 
Alexandro illo Magno quidam comprehensus pirata interrogatusque ab eo, 
cur mari esset ita infestus, libera sibi et eleganti legitur contumacia 
respondisse: Et tu quare toti orbi terrarum? Sed quoniam id ego parvo 
navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, imperator diceris. 
Inferre ergo bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos sibi 
non molestos sola regni cupiditate conterere nil aliud est quam latrocinium 
nominandum. 
XIIII. Qualiter ad ipsius pacis bonum proficiat, quod cum predictis 
hominum generibus pax Babilonie non servatur. 
Ecce igitur, qualiter cum illis tribus generibus hominum pax habenda 
non sit, sed bellum potius indicendum; quod videlicet ad ipsius pacis 
bonum proficere nemo sapiens ignorabit. Ad hoc enim istos paucos severitatis
  |  
  |