minus alicui se applicat, et hoc est secundum intensionem et remissionem actus.
Unde non oportet quod sua operatio procedat ab eo secundum totam suam virtutem,
cum sit dominus sui actus.
Alia ratio sumitur per hoc quod homo per alterum cecidit; unde decuit quod
haberet reparatorem, per quem resurgeret: Angelus vero per seipsum: et ideo
impossibile est eius ruinam reparari: quia per se non potuit resurgere, nec
decuit alium reparatorem habere. Sed hoc etiam non videtur sufficiens: quia
per se vel per alium cadere, sunt circumstantiae peccati, quae in infinitum
aggravare non possunt, ut peccato recuperabilitas auferatur. Et praeterea
etiamsi homo nunquam reparatus esset, non tamen propter hoc obstinatus
esset, ut patet in infidelibus, qui reparationis beneficium non consequuntur,
quorum non omnes actus peccata sunt, ut infra dicetur, dist. 31: et ita etiamsi
casus daemonis sit irreparabilis, non ex hoc sequitur obstinatio voluntatis in
malo qualis in ipso est.
Alia ratio est, quia Angelus peccavit contra deiformem intellectum; homo
autem contra dictamen rationis, ut patet ex Dionysio; et ideo
peccatum Angeli fuit multo gravius et irrecuperabilius: quia ratio est intellectus
quasi obumbratus, secundum quod dicit Isaac in lib. de Definitionibus, quod
ratio oritur in umbra intelligentiae. Sed hoc etiam non videtur sufficiens; quia
intellectus angelicus et ratio humana non improportionabiliter distant, sicut
recuperabile et irrecuperabile; cum utrumque finitum sit.
Alia ratio assignatur, quia natura hominis tota corrupta est per peccatum eius
in quo originaliter erat, non autem tota natura angelica; unde magis indigebat
reparatione humana natura quam angelica. Sed hoc non videtur sufficiens:
quia, secundum hoc, si primo homine non peccante, aliqui de filiis eius peccassent,
eorum peccatum irreparabile foret. Et praeterea in quolibet Angelo est
natura secundum speciem ab alio differens; et ideo eo peccante tota natura
suae speciei vitiata est.
Et ideo oportet aliter dicere, ut inveniatur eadem ratio obstinationis in hominibus
damnatis et in Angelis peccantibus: quia, secundum Damascenum,
quod est in Angelis casus, hoc est in hominibus mors. Dicendum est
ergo, quod sicut impossibile est a voluntate indeclinabiliter adhaerente recto
fini procedere opus peccati; ita e contrario impossibile est a voluntate adhaerente
inconvertibiliter perverso fini aliquod rectum opus provenire. Peccatum
|
|