inclinarentur forte in partem oppositam, et punitionem
augerent. Nunc autem quia solum in hoc leges
ferunt, et nesciuntquid in particularibus sit futurum, non
pervertuntur in iudicando amore, vel odio inclinati. Iudices
autem non sic. nam iudicum iudicia non sunt de futiris,
sed de praeteritis: non universaliter, sed in particulari.
Incusantur enim determinatae personae, ad quas est amare
vel odire, et saepe talia annexum habent proprium
commodum. Ideo iudex de facili obliquatur: nam amantes,
et odientes, et aliquod temporale comodum considerantes,
non aequaliter iudicant: quare ne iudicium
iudicum obliquatur, bonum est (quantum possibile est)
omnia lege determinare, et quam paucissima arbitrio
iudicum committere. Has autem tres rationes tangit
Philosophus I. Rhetoricorum dicens quod maxime quidem
contingit recte positas leges, quaecunque possibile
est determinare: et quam paucissima committere iudicantibus.
Primum quidem quia facilius est habere unam
aut paucos spaientes, quam multos. Deinde quia legislatores
fiunt ex consideratis ex multo tempore, iudicia
autem ex suborto et subito. Tertium vero, quod est maximum
omnium: quia legislatores sunt de futuris et in universali:
sed praefectus aut iudex iudicat de praesentibus
et determinatis, ad quos est amare, et odire, et quibus
proprium commodum annexum est saepe. Quarta
via ad ostendendum hoc idem, sic declarari potest. nam
(ut infra patebit) oportet aliqua committere arbitrio iudicum,
quia gesta particularia complete sub narratione
non cadunt, nec lege omnia complete determinari
possunt: tamen quantum possibile est omnia legibus sunt
determinanda, et quanto pauciora possunt, sunt arbitrio
iudicum committenda: quia (ut dicitur 6. Politicorum)
quanto utique minor inimicitia fuerit exequentibus
iudicia, tanto magis accipient finem executione
iudiciorum. Quare cum Iudex iudicando reos secundum
|
|