Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

380


Ista sunt que addunt moderni.
Moderni quoque ista addunt uitia, quorum primum est si dictio desinat
in ?m et sequens incipiat a uocali quia posset metacis[s]mus incidere, ut
Albertam amasiam amabam Ambrosii. Secundum si sequens dictio incipit
ab eadem sillaba in qua precedens desinit, ut Pater terminat, Dominus
usquam.
Tertium scridens et rixosa coniunctio lit(t) erarum quam precipue
faciunt R, S, X, ut Er(r)ar rusticus, Ars studiorum, Rex Xenophon.
Quartum species metrica sicut rith[y]mica, et maxime in fine clausularum
et etiam distinctionum, presertim ars ad cauendum ne clausula terminetur,
ut Affectuos[s]e te rogo quod mihi subuenias. Preterea uitanda sunt cachosi(n)teton,
id est male compositiones in quibus sunt metacis[s]mi, iothacismi,
hyatus, col(l)isiones et omnia que plus equo minusue sonantia ab eruditis
respuuntur. Predicta tamen uitia si com(m)ode uitari possunt debent uitari,
non tamen ob hoc constructionis sententie partium dispositionis et proprietatem
debite at(t)ributionis est uitium incurrendum.
De uitijs an(n)exis barbari(s)mo et solecis[s]mo.
Non solum barbarismus et soloecismus debent a quolibet dictamine
relegari, uerum etiam decem uitia hijs an(n)exa, quorum primum est achirologia,
id est (im)propria dictio, ut Spero dolorem. Secundum cace(m)phaton,
obs(c)enitas in sermone que fit tripliciter. Primo per turpitudinem, ut
Aurige aures Pamphile ; secundo per asperitatem lit(t)erarum sillabarum(ve),
ut Ars studiorum rumpitur ; tertio per inconcinnitatem, ut tonsris. Tertium
phe(o)nosmos, id est superuacua uerbi adiectio, ut Ore loquor. Quartum
perys(s)ologia, id est superuacua uerborum adiectio sine ulla uice tamen, ut
Ibant qua poterant et qua non poterant non ibant. Quintum macrologia, id
est prolixitas orationis res non necessarias comprehendens, ut retro unde
uenerant domum reuersi sunt.
Sextum tautologia, id est eiusdem dictionis
repetitio, ut Egomet ipse et fatur et inq(ui)t. Septimum eclipsis, id est def(f)ectus
necessarie dictionis quam desiderat precis(s)a sententia, ut Hec secum.
Octauum tapinosis, id est humilitas magne rei non agente sententia quod
deuenerit, ut si mare dicatur gurges. Nonum cachosi(n)tethon, id est inconcinna
traiectio dictionum, ut Nullus mulier est uir. Decimum amphybologia,
id est ambiguitas que sensum locutionis impedit et obscurat; et hoc
dupliciter, uel in una dictione ut in equiuocis ut criminor et amplector , uel
in contextu partium orationis, id est in constructione ut Uidi statuam
auream astam manu tenentem
; et
Aio te Eacida Romanos uincere posse.
Hec de uitijs. De emendatione siue cor(r)ectione dictaminis dantur hij
uersus.

Torna all'inizio