XVII: In facie prudentis lucet sapientia. Nota quod dicit:
Amictus corporis. Ex hoc enim Samaritana cognovit Christum
esse Iudeum. Vidit enim quod in habitu finbrias habebat, sicut
Iudei habere tenentur ex lege. Voluit enim per omnia fratribus
similari, sicut dicit Apostolus, ad Heb. II, ne dicerent: «Dissimilis
es patribus, et ideo nolumus credere tibi». Deutero. XXII:
Funiculos in finbriis facies per IIII angulos pallii tui, quo operiris.
Alium enim habitum habent layci seculares, alium hystriones, et
alium sacerdotes et religiosi habere tenentur. Quod autem additur
in auctoritate Eccli.: et risus dentium, hoc est quod alibi dicit
Eccli., XXI: Fatuus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens
vix tacite ridebit. Quod autem sequitur: et ingressus hominis
enuntiant de illo, hoc verum est tam corporaliter quam spiritualiter.
De corporali ingressu dicitur, III Reg. XIIII: Ingredere, uxor
Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? De spirituali ingressu dicit
Apostolus, ad Phili. III: Multi enim ambulant, quos sepe dicebam
vobis. Nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, quorum
finis interitus, quorum deus venter est et gloria in confusione ipsorum
qui terrena sapiunt. Verumtamen, quantum ad intentionem
nostram pertinet, possumus dicere quod aliqui ita inhoneste
ambulant, ut magis videantur iumenta que trottant, ut ita loquar,
quam homines honestate compositi.
Difficile tamen est iudicare alieni cordis occulta. Ideo Ecclesiasticus
dicit, XI: Non laudes virum in specie sua, neque spernas
hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris
habet fructus illius. Nota quod dicit: Non laudes virum
in specie sua, quia in hoc deceptus fuit Samuel, qui, cum vidisset
Helyab fratrem David maiorem, ait, I Reg. XVI: Num coram
Domino est christus eius? Et dixit Dominus ad Samuel: Ne respicias
vultum eius neque altitudinem stature eius, quoniam abieci
eum, nec iuxta intuitum hominis iudico. Homo enim videt ea que
parent, Dominus autem intuetur cor. Et sic dixit Dominus de singulis
usque ad David, qui minimus erat. Quod autem additur
in auctoritate Eccli.: neque spernas hominem in visu suo, in hoc
decepti fuerunt illi qui Saul contempserunt, dicentes, I Reg. X:
Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum et non attulerunt
|
|